XXVIII. De iudicio.
27.1. Iudicii diem nouit Christus, sed in euangelio dicere et scire discipulos
noluit. Nam dum dicat idem Dominus per prophetam: Dies ultionis in corde meo,
indicat se non nescire, sed nolle indicare.
27.2. De domo Domini, sicut scriptum est, incipit iudicium, quando electi, id
est domus Dei, hic per flagella iudicantur. Impii uero illuc ad damnationem
iudicandi sunt. Vnde et sequitur: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui
non crediderunt?
27.3. Ad districti examen iudicis, nec iustitia iusti secura est, nisi pietate
diuina, ut et ipsa iustitia qua quisque iustus est, Deo iustificante,
iustificetur. Alioquin apud Deum et ipsa peccatum est. Inde est quod ait Iob:
Et innocentem et impium ipse consumit. Consumitur quippe a Deo innox, quando
ipsa innocentia liquidius requisita et diuinae innocentiae conparata nihil
efficitur, nisi et ibi misericordiae pietate homo iustificetur. Consumitur item
a Deo impius, quando examinis diuini subtilitate requiritur, eiusque detecta
impietas iudicata damnatur.
27.4.
Consumitur innox et impius simul fine carnis, non poena damnationis.
27.5. Doctus pariter et indoctus moriuntur, sed morte carnis, non poena
damnationis. Omnia autem pergunt ad unum
locum, dum morte corporali in terram et iustus et impius reuertuntur.
Retributio autem dissimilis, sicuti per eundem Salomonem dicitur: Quid plus
habet sapiens ab stulto, nisi quod illuc pergit ubi uita est? Ergo omnes in
terram pariter redeunt, nam ubi uita est, non pariter pergunt.
27.6. [Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis
caecitate percutitur, ne ueritatem uideat; aut dum in fine damnabitur, ut
debitas poenas exsoluat. ]
27.7. Geminum est diuinum iudicium: unum quo et hic iudicantur homines et in
futuro; alterum quo propterea hic iudicantur, ne illuc iudicentur. Ideoque
quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena; quibusdam uero hic inchoat
damnatio, et illuc perfecta speratur perditio.
27.8. In iudicio, reprobi humanitatem Christi, in qua iudicatus est, uidebunt
ut doleant. Diuinitatem uero eius non uidebunt ne gaudeant. Quibus enim
diuinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur.
27.9. Pro diuersitate conscientiarum et mitis apparebit in iudicio Christus
electis et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem
et iudicem habebit, ut manente in sua tranquillitate Christo, illis solis
terribilis apareat quos conscientia in malis accusat.
27.10-11.
Duae sunt differentiae uel ordines hominum in iudicio, hoc est electorum et
reproborum. Qui tamen diuiduntur in
quattuor. Perfectorum ordo unus est qui cum Domino iudicat, et alius qui
iudicatur. Vtrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum
partitur in duobus, dum hii, qui intra ecclesiam sunt mali, iudicandi sunt et
damnandi. Qui uero extra ecclesiam inueniendi sunt, non sunt iudicandi, sed
tantum damnandi. - Primus igitur ordo eorum qui iudicantur et pereunt opponitur
illi ordini bonorum de quo sunt qui iudicantur et regnant. Secundus ordo eorum
qui non iudicantur et pereunt opponitur illius ordini perfectorum in quo sunt
hii qui non iudicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui iudicantur et regnant
illius ordini est contrarius de quo sunt qui iudicantur et pereunt. Quartus
ordo eorum qui non iudicantur et regnant opponitur illi contrario ordini quo
illi sunt qui non iudicantur et pereunt.
27.6. Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis
caecitate percutitur, ne ueritatem uideat, aut, dum in fine damnabitur, ut
debitas poenas exsoluat.
|