I. De
sapientia.
1.1. Omnis qui secundum Deum sapiens est beatus est. Beata uita cognitio diuinitatis est. Cognitio diuinitatis uirtus
boni operis est. Virtus boni operis fructus aeternitatis est.
1.2. Qui secundum saeculum sapiens est, secundum Deum stultus est. Vnde et
propheta: Stultus, inquit, factus est omnis homo ab scientia.
1.3. Primum est scientiae studium
quaerere Deum, deinde honestatem uitae cum innocentiae opere.
1.4. Nullus sapientiam Dei plene recipit, nisi qui se ab omni abstrahere
actionum cura contendit. Vnde et scriptum est: Sapientiam scribe in tempore
otii et qui minoratur actu, ipse percipiet eam.
1.5. Non paruae intellegentiae arcem peruenisse qui scit secreta Dei se
penetrare non posse. Tunc autem recte Deum cognoscimus, quando eum perfecte
scire nos denegamus.
1.6. Interdum quaedam nescire conuenit. Nullus autem in culpa maior est quam
ille qui Deum nescit.
1.7. Inuestigationem ueri multorum est quaerere, sed paucorum est inuenire. Ea autem
quae supra hominis intellegentiam sunt, scrutanda non sunt. Quidquid supra
hominis intellectum est, quaerendum non est. Consilio autem diuino seruandum
est, ut hoc credatur esse iustitia quod diuinae placuerit uoluntati. Non enim
poterit esse iniustum quod iusto conplacet iudici.
1.8. Omnis sapientia scientia et opinatione consistit. Melior est autem ex
scientia ueniens quam ex opinatione sententia. Nam illa uera est, ista dubia.
1.9. Ad maioris culpae cumulum pertinet scire quemquam quod sequi debeat, et
sequi nolle quod sciat. Vnde et Dominus: Seruus, inquit, sciens uoluntatem
Domini sui, et non faciens digna, plagis uapulauit multis et Iacobus: Scienti,
inquit, bonum et nonfacienti peccatum est.
1.10. Simplicitatem cum ignauia uocari stultitiam, simplicitatem uero cum
prudentia uocari sapientiam.
1.11. Vtile est multa scire et recte uiuere. Quod si utrumque non ualemus,
melius est ut bene uiuendi studium quam multa sciendi sequamur.
1.12. Non pertinere ad beatitudinem consequendam scientiam rerum, nec esse
beatum multa scire, sed esse magnum beate uiuere.
1.13. Nihil prodesse omnem scire prudentiam cum ignorantia Dei, et nihil obesse
scientibus Deum ignorantiam mundi. Perfecte autem scit qui Deum prius et ista
non pro se, sed pro Deo scit.
1.14. Nihil obesse cuiusquam si per simplicitatem aliqua de elementis indigne
sentiat, dum modo de Deo uera pronuntiet. Nam quamuis de incorporeis
corporeisque naturis nequeat quisque disputare, beatum tamen illum facit uita
recta cum fide.
|