Isidorus Hispalensis
Historia de regibus Gothorum, Vandalorum et Suevorum

Suevorum historia.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Suevorum historia.

85 Aera CDXLVII, Suevi, principe Hermerico, cum Alanis et Vandalis simul Hispanias ingressi sunt, atque omnem Gallaeciam cum Vandalis occupant. Vandalis autem Africam transeuntibus, Gallaeciam soli Suevi sortiti sunt, quibus praefuit in Hispaniis Hermericus annis XXXII. Gallaeci autem in parte proviae regno suo utebantur. Quos Hermericus assidua vastatione depraedans, tandem morbo oppressus, pacem cum eis fecit, Recchilanem filium suum in regnum substituit, qui cum magna parte exercitus missus, Andevotum Romanae militiae ducem cum multis copiis ad Singilium Baeticae provinciae fluvium, inito bello, prostravit, magnis ejus auri argentique copiis occupatis. Inde Emeritam obsessam ingreditur, atque obtentam propria regno associat. Hermericus autem pater ejus, per annos VII diuturno languore affectus, interiit.

86 Aera CDLXXIX, Hermerico defuncto, Recchila, filius ejus, regnat ann. VIII, qui post obitum patris, Hispali obtenta, Baeticam et Carthaginiensem provincias in suam potestatem reducit, atque inde Emeritae, sub cultu, ut ferunt, gentilitatis vitam finivit.

87 Aera CDXXCVI, Recchiarius, Recchilanis filius, catholicus factus, succedit in regnum annis IX, accepta in conjugium Theuderedi regis Gothorum filia. Initio regni auspicatus Vasconias depraedatur; mox ad Theuderedum socerum suum profectus, Caesaraugustanam regionem remeans, Gothis auxiliantibus, vastat. Tarraconensem provinciam, quae Romano imperio deserviebat, invadit. Carthaginienses regiones, quas Recchila pater ejus Romanis reddiderat, in praedam mittit. Ad ultimum, dum Theudericus rex Gothorum in Hispaniam ingrederetur, inito praelio adversus eum, primo fugatur, deinde captus occiditur.

88 Aera CDXCV, exstincto Recchiario, Suevi, qui remanserant in extrema parte Gallaeciae, Maldram Massilae filium regem sibi constituunt. Mox bifariam divisi, pars Frantanem, pars Maldram regem appellant. Nec mora. Frantane mortuo, Suevi, qui cum eo erant, Recchimundum sequuntur, et, cum Maldra pace inita, pariter partes Lusitaniae depraedantur. Maldra autem tertio regni anno a suis jugulatur.

89 Aera CDXCIIX. Maldra interfecto, inter Frumarium et Remismundum oritur de regni potestate dissensio; sed Frumarius cum manu Suevorum, quam habebat, Flaviensis urbis conventum gravi evertit excidio. Remismundus autem vicina sibi pariter Auregensium et Lucensis conventus maritima populatur.

90 Aera DII, Frumario mortuo, Remismundus, omnibus Suevis in suam ditionem regali jure revocatis, pacem cum Gallaecis reformat, legatos foederis ad Theudericum regem Gothorum mittit, a quo etiam per legatos, et arma, et conjugem, quam haberet, accepit. Inde ad Lusitaniam transit. Conimbriam pace deceptam diripit. Olyssipona quoque ab eo occupatur, cive suo, qui illi praeerat, tradente Lusidio. Hujus tempore Ajax, Galata, effectus apostata Arianus, inter Suevos, regis sui auxilio, hostis catholicae fidei et divinae Trinitatis emergit, de Gallicana Gothorum regione hoc pestiferum virus afferens, et totam gentem Suevorum lethalis perfidiae labe inficiens. Multis deinde Suevorum regibus in Ariana haeresi permanentibus, tandem regni potestatem Theudemirus suscepit.

91 Qui confestim, Arianae impietatis errore destructo, Suevos catholicae fidei reddidit, innitente Martino, monasterii Dumiensis episcopo, fide et scientia claro, cujus studio et pax Ecclesiae ampliata est, et multa in Ecclesiasticis disciplinis Gallaeciae regionibus instituta. Post Theudemirum Miro Suevorum princeps efficitur, regnans ann. XIII. Hic bellum secundo regni contra Ruccones intulit. Deinde in auxilium Leovigildo Gothorum regi adversus rebellem filium expugnandum Hispalim pergit, ibique terminum vitae clausit

92 Huic Heboricus filius in regnum succedit, quem adolescentem Andeca, sumpta tyrannide, regno privat, et monachum factum in monasterio damnat, pro quo non diu est dilata sententia. Nam Leovigildus, Gothorum rex, Suevis mox bellum inferens, obtento eodem regno, Andecanem dejecit, atque detonsum, post regni honorem, presbyterii officio mancipavit. Sic enim oportuit ut quod ipse regi suo fecerat, rursus idem congrua vicissitudine pateretur. Regnum autem Suevorum deletum in Gothos transfertur, quod mansisse CLXXVII annis scribitur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License