XXXVII.- Inopinato
adventu Balduini terretur. Balduini elogium.
Vexillum
turris sublimior ventilabat, cum subito, stupendum visu audituque horrificum,
specula [0518A] clamat de partu montium nasci arma, jamque arva discurrentibus
scaturire armatis. Quo Marchisides fremitu excitus sociam. . . . . . . . excit
militiam, moxque ipse accito equo, primus evolat, socii pone subeunt. Se
moverat autem a frequentia periculosae multitudinis idem propagandi nominis
ardor qui et Marchisidem, et fortuito eadem contigerant egresso vestigia, is a
Godefrido duce comiteque Eustachio proles Eustachides de. . . . . millibus
complures sibi defloraverat comites, in quibus Cono comes plurimum sonabat suas
etiam vires Normanica augente militia, cujus ipse sub comite Roberto gerebat
principatum. Praeterea sua sibi juventus non deerat.
. . . . . . . . . . . armorum avidi, avidissimum hunc praeelegerant ducem.
Virum [0518B] liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu humilem, magna vi,
pietate sublimem, cujus proceri formam corporis a planta ad verticem
contemplatus: ecce dixeris quem natura in militem manu propria exsculpsit. . .
. . . . . . . tot vitae intervallis ornari, quae a Francorum sceptro lucem
ingressa, ab Hierosolymitanorum erat egressura; utque liquidius claret, a magno
illo rege Carolo genus trahens, super solium David sessurus divinitus
trahebatur. Jure ergo ac merito Alexandrum vivebat, cujus illustrabant Carolus
ortum, David occasum; nec degenerare debebat gladius hebes, cujus sic fulgerent
cunae et tumulus. His accensa super nobilitas facibus, de magno exercitu
segregaverat quos fervidiores agnoverat socios, eratque numerus ejus quasi
[0518C] milites quingenti ac peditum duo millia, quibus a monte in platea jam
progressis, Marchisides arma nostratia cernens, auxiliaria credens, nostrates
nesciens, nesciens insidias, pugnam, victoriam hesternas ostendit, spolia refert,
relata profert, prolata offerri dimidiat, illaesis sequentibus quod integrum. .
. . . . . remitto repugnaverat praevius.
|