XXXVIII. Balduini injustitia erga Tancredum.
At tuti agminis dux longe tutior aut viritim scuta,
tumque distribuendum fore objicit, aut omnia inarmatis manus fortioris cessura;
fugam hostium non praecursoribus gladiis, sed subsequentium horrori deputandam.
Tancredum
quidem dimicasse, sed contigisse palmam Balduino: quod non [0518D] fere secius
Marchisides oblatum, atque Telamonius Pelidae arma sibi accipit negata;
aestuat, furit, dolet, se non sibi tulisse vellera dolet, mellae, auri venam ab
infimis terrae eruisse cavernis; ut praedo in fiscum traduceret ingratus: nam
de ea quae objecta est miseranda divisione quid attinet? Ipsa illa quae modo
placuerat ultronea, jam displiceret, seu coacta. Translato enim victoriae suae
titulo, non tam ultra impertitor spontaneus, quam redditor videretur obnoxius. Quid ergo? pugnet? concivis est hostis; laceret?
Christianus est sanguis; Tharsum subeat? vile est includi Tharsenses; excitet
cum barbaris in fratrem pugnare? id est apostatare. Ergo malum
vinci, sed multo vincere pejus. Mille semitis viam investiganti, sedet denique
floccipendere debellata, [0519A] festinare ad debellanda, sic aquilae
accipiter, sic cedis, parde, leoni, sic licet urgentes majori quique minores.
Abit Marchisides unum gemens, Tharsensium servitutem de Latinorum adventu
liberatam non esse, sed gravatam: abit, inquam, quo majores vocant, ne qua ad
auditum nomen ejus diffugia terram pauperent opulentam.
|