XLII.- Recedit Balduinus; qui suburbana metaus
castra pacem petit; a Tancredo pacem obtinet et commercium.
Interea spoliis onustus, misericordia vacuus, licentia
abusus, illicita . . . . . gatus Balduini comitis exercitus, Tharsum liquerat,
Tharsum damno suo [0521D] Francorum millenaria centenariis commutans . . . . .
comitis injurias abominans ad maj . . . . . quos levibus quibusdam viderat
occupatos . . . . . sollicite invitator suus Euphrates cujus adhuc praesens
legatio a dextra alvei turbasse illum, a laeva Edessam indesinenter
promittebat, quorum neuter locus parem dignabatur, aut hoc in cunctis Syriae
citerioris oppidum, aut illa trans Euphrateae quae Mesopotamia dicitur
civitatem, utrumque divitis uber agri, multorum famulitio et oppidorum et
urbium imperare gaudebat: haec nuntii praelato, haec praelatus subditae genti
frequenter commemorans, Tharsum exierat; jamque singularum singula Addanae,
Mamystaeque vix flumina transvadatus vicino tentoria affixerat Tancredo.
Indignati namque supprimi a rustica planta [0522A] alvei, solis urbibus pontes
concesserant; per quos tamen non patuerat aditus, quoniam eis Tancredus
sequentes arcere praeceperat; nolebat enim sicut fratrem jam appellare, qui eum
expelleret sicut hostem. Igitur Balduinus comes suburbana metatus castra, pacem
ab urbe petit, victualia non jam gratis, neque raptim, sed ratione et pretio
erat impetrari. Noverat enim viri mentem recenti adhuc injuria turbidam, seque
qui eam intulerat odiosum. Porro urbs munita turribus, populi capax, armis
referta, nulla sui infirmitate spem raptoris firmabat: praeterea comitem illum
Cononem, quem superior pagina celebravit; valetudo gravis lecto affixerat:
quare nec relicto eo procedere volebat, nec eum abducere, nec ibi manere
Balduinus commercio poterat [0522B] negato, tot curae anxium de postulanda pace
eum incusabant. Res mira! sed quantum aliis ignota principibus, tantum
Marchisidae quadam singulari familiaritate conjurata, qui nudiustertianis
damno, injuria, convicio efferatus, petitam ab eo pacem, mox ei donat et
praedicat. Qui laetus, offensusve nunquam claudicat, ad rectum invitatus: quem
inclinare ad veniam, hoc erat interpellare de venia. Rogatus ergo, ut dictum
est, pacem alterutro polliceri; respondet utroque, nec commercia renuit:
dummodo vim non sentiant merces. Eunt, redeunt, vendunt, redimunt ab urbe in
castra, isti a castris in urbem, illi errant permisti armati inermibus et
contra quos forensecus affligebat languor, torrebat Phoebus, velociores spe
remedii inter umbram et [0522C] moenia servantur: quae dilatatio paucos habuit
dies: nam sicut heri et nudiustertius redintegratis commerciis ortae sunt
lites, ut fit, cum emptoris venditorisve aestimatio de pretii venaliumve
quantitate dissentit.
|