XLIV.- Pax renovatur.
Multa ergo in hunc modum sollicite pensantes, pacem bello commutant viri
sapientes quod tamen suasu difficillimum aure surda avertisset, injuriis
lacessitus Marchisides, nisi quia avuncularis proles Ricardus lenit animos
rediturus, quos exacerbaverat abstractus, idemque et unus modo fit causa odii,
modo pacis. Similiter Cono ille praescriptus comes in urbe languens sociis
mentem reddit, pacis commercio reddendus. Redeunt itaque alternatim ad [0523D]
propria; heros pro heroe, eques pro equite, pedes pro pedite, damna et lucra
quo ordine coeperunt, in eo penitus inconcussa consistunt; ut ad haec merito
vulgaris naenia reduci possit: qui habet, habet; qui perdidit, perdidit. Nec
cohabitant diutius, abit alter ut acquirat; alter manet et fruitur. Verum
mansio illa non segnis, neque longa moratur virum: cujus arbitrio vel brevis
quies, longa erat segnities. Igitur paulo moratus ad Syros exit: feliciter
Cilicia potitus; at felicius multo Syria potiturus. Ante tamen et de
illo nequam Turco, quem Adana
incarceraverat, poenas sumit; et plus paternas, quam principis leges Mamystanis
imponit. Quibus expletis, montes qui medii Alexandriolam Guastonemque oppidulum
dirimunt, [0524A] conscendit; viam difficilem, sed cunctarum ad Syros directissimam. Illic superno omnium colle superato,
fertur Antiochiae rupes, et plana, vias, et devia, paludes et sicca oculo simul
metiri et animo. Inde totam percurrit
planitiem, quia medii Sepchet, Spitachchet, Domith, Commith, fluvii, oppida,
urbes interveniunt.
|