XLIX.- Ordo obsidentium.
At vicina huic ex adverso rupes signa Boamundi tenet
in eam usque quae a porta exit descendentia viam: haec proximum portae cumulum
erigit; in quo Tancredus castra locat, caeteris quantum funda jacit, urbi
propior. Post eum comites Northmannus et qui ei adhaerebant, ipsius Tancredique
Flandrensis [0526D] medius. Ab altero autem latere Blesensis, Boloniensis,
Albamarensis, Montensis, Sanctipaulensis, et Hugo magnus: nam omnes hi comitis
Northmanni muneribus, aliqui etiam hommagio obligabantur. Ab his usque flumen
eo tenent ordine planitiem heroum castra, quo paginam nomina. Dux Godefridus,
Podiensis episcopus, comes Raimundus. Haec igitur prima castrorum positio
quartum urbis cornu, caeteris vacantibus, obsidet: quippe hoc planitie vicina
accommodum, reliquis aut fluminis, aut fossae, aut montis obice inaccessis. Postea vero
succedenti dici die: hunc immutare ordinem aliquando invadentis [0527A] hostis
necessitas, interdum invadendi hostem voluntas compulerunt. Enimvero rupes quae
Boamundi imminebat castris, licet aditu difficillima visa, tamen est Turcis, in
quam a monte ad sagittandum descenderent, opportuna; sicque peracta caede,
levibus armis ad muros patere refugium, ubi sequentium gravia nullum invenirent
ascensum. Ad his ergo resistendum incursibus, tumulus supra Boamundi rupem muro
cingitur, Hugonis magni viribus tuendo. Porro Boreales duae effundere Turcos
consueverant portae, cistransque fluvium exercitus nostri damno patulae: quarum
citeriorem dux Godefridus aggrediens, egressum tandem cohibuit: primo tamen
congressu Guarnerii marchionis nece desolatus. At remotior per pontem contiguum transfundere [0527B] hostes solita,
Raimundo comiti placet obstruenda: nam castris vacua spatiosior trans flumen
planities, laxiores vaganti Turco indulserat habenas. Ideo supernatantis
fabricae pons trajectus est, cujus intextas trabes subjectarum navium onus
superjectae crates onerarent. Haec itaque riparum continuatio transmeando alveo
serviens, ad inhibendum supradictae portae egressum comitem traduxit. Adjuvit autem ipse loci situs obsessorem, obsidionis
firmandae utilis cooperator. Excreverat enim in collem modicum tellus, cujus
vertici fanum quod vulgo Mahummariam vocant, saxeum supersedebat: hoc fluviali
portae et oppositum et vicinum opportunitate sua comitem invitavit. Comes vero
quae restabant munimini castrorum supplevit caetera: fossam [0527C] videlicet
per circuitum ductam tum suae concavitatis depressione, tum ejectati aggeris
arduitate robur duplex: super hunc quoque fundatus est murus in se humilis: sed
tutoris sui audacia superbus. His jam magis magisque Turci coarctati angustiis,
minus et minus laedere poterant: quippe solita vagandi licentia sublata.
Restabat tamen in occasu porta ad nocendum efficax, ad obsidendum difficilis.
|