LV.- Mira
Christianorum fiducia. [0531D]
Dura haec
nimis et tristia, cum subito gravia gravibus cumulantur, succedente Piscibus,
Ariete, vere hiemi cujus temporis herba Medorum Persarumque equos bello
redintegrat. Improvisi adsunt Turci, numerus multus, et vires ad praelia
paratae. Prope jam aderant, die eadem aut subituri moenia, aut castra
irrupturi, cum rumor praenuntius advolat, qui rem, ut erat, pandit Christianis.
Addit etiam more suo, et de magnis majora loquitur. Hinc exciti Latini proceres
obviare parant, quod tamen difficillimum, imo quasi ob vitae taedia in mortem
ruere potuit aestimari. Nam de tanto numero, de tantis militum qui urbem
obsederant copiis, vix 200 [0532A] corrogantur, in equis obviam profecturi. In
his tamen asini bona pars supplent vicem equorum: nam forte equos, gens nostra
nil tale veriti, longe miserant frumentatum. Igitur tam exilis numerus adversum
quindecim millia, sicut ab his qui adfuerunt didici, ad pugnandum egreditur:
mira audacia! saeclisque omnibus praedicanda! in procinctu hoc duces fuisse
memorantur Godefridus, Boamundus, Blesensis Stephanus: ii cum ad eum venissent,
quem corrupte vulgus pontem Ferri pro Farfar nuncupat, visis ultra procul hostibus,
non restant ut timidi, transeunt ut timendi, praecedit Boamundus, subsequitur
Godefridus, in subsidio est Stephanus.
|