LVI.- Hostes
aggrediuntur pauci et fugant.
[0532B]
Monticulus trans, et prope pontem in planitie exstat, sub ipso exspectant
nostri, per ipsam quae amplissima est Turci advolitant: prospexerant enim
nostros a longe, mirati qua fiducia gens tam modica pontem transmearent. Illa
autem transmeatio tam prudens quam audax, magnum incussit terrorem hostibus,
nostrorumque paucitatem, plurimae multitudinis opinione cumulavit. Ideo Turci
cum appropiant substant, metuentes ne mons praescriptus paucos ostenderet,
multos absconderet: ipsum hoc simulantes Christicolae. hastas vexillis armant,
singula singulis aptantes, quasi tot abderent agmina, quod proderent vexilla:
moxque nihil cunctati, erectis hastis, tali hostes perturbant impetu, ac si
falconum turba fulicas impetisset. Surgit
pulvis, sonant [0532C] arma, ungulae perstrepunt, clangunt buccinae, oculi
caligantur, aures vacant, corda hostium stupent, ut plura timeant e latebris
surgere Francorum millia, quam viderint vexilla. Dictu mirabile et tanquam a
fide alienum! terga quantocius vertunt, multitudo tanta, paucis de Christi
numero amissis, majore in his Gunano comite Britannico, qui animis furentibus,
uno contentus socio, Persarum exercitum primus invadere praesumpsit. Illius mihi juxta pontem in via longo tempore post
ostensus est tumulus, quantum licuit, ut gentis est pietas, saxo et cruce
decoratus. Sed adepti victoriam Franci, fugam persequuntur, brevi tamen
instantiam longam prohibentibus equitum raritate, equorum [0532D] tarditate,
utrorumque inedia. Referunt ad castra signum victoriae 700 caedis exercitae
capita: prius tamen praedicto comite, sociisque martyrii, prout res tulit,
consepultis. Illa, si memini, luce haec facta sunt, qua Latinorum gens ventri
et carnis edulio studiosus indulgent, cinere vertices in crastino aspersuri.
|