LVII.- Patria auctoris hujus historiae. Fames in urbe.
Nox sequens robore
horribili coelum intecit, ut qui in occidente positi cernerent; oriens pugnat
illico clamarent. Vidi egomet signum illud cum adhuc in paterna domo Cadumi
adolescentulus degerem, nondum mihi visa seu nota nisi nomine tenus Antiochia:
sed nec Roma. Stupuerunt multi illo viso, qui omnes uno ore bellum indixerunt
ac [0533A] sanguinem: sed, reversis ad socia arma victoribus, allata palis
capita infiguntur, pali tellure ante muros in conspectu hostium seriatim.
Inventum est unum inter caetera et hoc memoriale ab oculo ad oculum semipedalem
distantiam habens. Clamant qui infigunt, spectantibus de muris civibus: ecce
spes vestra, ecce minae vestrae, ecce adversus Francos vires corrogatae, eadem
vobis stipendia reservamus, similis exitus similes manet, inclusi estis, erepta
est fuga, consumpta Ceres, fames inducta, subsidium ademptum, adversa omnia.
Viso auditoque quod gesserant Franci, ac dixerant: Urbs trepitat, nec de
caetero sicut prius portas aperit, tabescit in fame, luget in timore; in hac
ver continuum calamitate transigunt, panis inopiam verna [0533B] copia
frondibus herbisque more pecudum levantes. Tunc Cassianus, hoc erat principis
inclusi nomen, dat edictum, et qui scrutentur mittit, ut apud quem civium
inveniretur annona; dimidiam ipse ad curiam mitteret; de reliquo ut posset,
vitam sustentaret. Civitas, hoc audito,
grave ferunt, tolerant tamen: annonam dimidiant, hoc curiae illud vitae;
mitigat damnum usus ipse damnorum, maxime quod bellatricem manum sumptus ille
alere debebat.
|