LVIII.- Multi duces ab obsidione recesserunt.
Abscesserant interea ex castris exosi taedio comites
Blesensis in Cyliciam, Laodiciam Normannus; Blesensis Tharsum ob remedium
egestatis, Normannus [0533C] ad Anglos, spe dominationis. Angli ea tempestate
Laodiciam tenebant, missi ab imperatore tutela; cujus fines vagus populabatur
exercitus, ipsam quoque cum violentia irrumpere tentantes, in hac formidine
Angli assertorem vocant praescriptum comitem, consilium fidele ac prudens. Fidei fuit
fidelem domino suo virum, cui se manciparent asciscere, jugo Normannico se
substraxerant, denuo subdunt, hoc prudentiae, gentis illius fidem experti et
munera facile redeunt unde exierant. Igitur Normannus comes ingressus
Laodiciam, somno vacabat et otio; nec inutilis tamen dum opulentiam nactus,
aliis indigentibus large erogabat: quoniam conserva Cyprus Baccho, Cerere, et
multo pecore abundans Laodiciam repleverat, quippe indigentem [0533D] vicinam
Christicolam et quasi collacteam: ipsa namque una in littore Syro et Christum colebat,
et Alexio serviebat. Sed nec sic
excusato otio, praedictus comes frustra semel atque iterum ad castra revocatur.
Tertio sub anathemate accitus, redit invitus: difficilem enim habebat transitum
commeatio, quae comiti ministrare Laodicia veniens debebat.
|