Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • LXI.- Provincialium mores.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXI.- Provincialium mores.

Gentis hujus sublimis est oculus, spiritus ferox, promptae ad arma dexterae, caeterum ad spargendum prodigae, ad congregandum ignavae. His quantum anati gallina, provinciales moribus, animis, cultu, victu adversabantur: pace vivendo, sollicite perscrutando, laboriferi: sed ne verum taceam minus bellicosi. Muliebre quiddam esse, aiunt, et tanquam [0535A] vile rejiciunt corporis ornatum; equorum ornatui invigilant ac mulorum. Sedulitas illorum tempore famis multo plus juvit quam gentes plurimae, bellare promptiores; ii ubi deerat panis, contenti radicibus durabant, siliquas non aspernantes, eorum dextrae longi gerulae ferri cum quo intra viscera terrae annonam fascinabantur: inde est quod adhuc puerorum decantat naenia: Franci ad bella, provinciales ad victualia. Unum quidem fuit quod cupide nimis committebant ac turpiter: caninam carnem pro lepore, pro capra asininam gentibus aliis venditabant, vel si remoto indice ad equum pinguem, sive mulum licebat accedere, per retroneum seu purgatorium foramen in viscera vulnera demittebant, moriebaturque jumentum. Stupor omnibus, qui ignari [0535B] fraudis illud pingue, alacre, robustum, lascivum modo viderant: nulla comparebant vestigia vulnerum, necis signum omnino latebat. Spectatores territi viso monstro: «Absistamus procul, aiebant, daemonis spiritus hoc jumentum afflavit: his discedentibus, necis conscii tanquam nescii accedebant, prohibitique tangere: malumus, inquiebant, in hac esca mori, quam jejuniMiserabatur damni patiens illatorem, illator illi risum rependebat. Tunc corvorum in morem ad cadaver gens illa advolantes, quas quisque poterant particulas divulsas aut in ventrem aut ad macellum demittebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License