LXII.- Cassiani erga Armenum duritia.
Sed jam expertus miseratusque athletas suos Christus,
[0535C] laetos ad exitus agonem ducit; perusto solibus populo, urbem, et umbram
aperit hoc modo. Fuit inter eos, quorum Cassianus annonam dimidiaverat, vir
dives Armenus, qui abrenuntiato Christi dogmate errores gentilium sequebatur:
is plurimam habebat familiam, juxtaque familiae numerum annonam: quod ubi fame
crebrescente Cassiano innotuit, denuo illud dimidiat quod prius vitae miserae
reliquerat solamen: prior fuerat per domos et familias generalis rapina; haec
singularis, eoque gravior, quasi damno adjecta injuria. Spoliatus ille vitae
subsidio, lugubris et amens principis vestigia osculatur, liberis inopibus
solatium repetens ademptum. Quem non moveat lacrymarum fluvius, clamorque
aethera feriens? «Vae vobis liberis meis non [0535D] jam dicendis, ut prius,
charis pignoribus, sed diris vulneribus: vestra fames meam consumit, vestra cor
meum penetrat, meam non sentio. Quid prodest cibis pavisse delicatis,
quibus modo denegatur, qui servis datur inutilibus, panis? Satius patri misero
fuerat videre trucidatos, quam inedia afflictos, prius lanceae genitorem
perfodiant, prius fulmina crement, prius maria submergant, quam vestrum illum
quem anima mea abhorret aspiciam finem. Vae! sic erit: hoc unum jam restat mihi solatium, mors mea praeibit,
liberabit me a conspectu vestrae aut mucro, aut laqueus. Sed
miseremini, o cives! intercedite pro innoxio, vel certe puniar ego ut nocens,
dum mea famis tormento non crucietur familia.»
|