LXIII.- Proditur
civitas. [0536A]
Multis ad
hunc modum ille miserabiliter, sed inutiliter effusis, spernitur, irridetur,
repellitur. Commissa ei fuerat ab obsidionis exordio turrium unius custodia,
longe ab exercitu in angulo civitatis ad zephyrum supra montem sitae: hujus
proximam inferiorem fratri ejus custodiendam Cassianus tradiderat, ut dici
posset sorores duas duobus fratribus esse commissas: nec tamen incaute hoc, vel
casualiter actum est: prudenter longe a Christianis deputati sunt custodes, qui
aliquando fuerant Christiani, hoc provisum est et hoc actum. Sed ubi alter
fratrum ille repulsus objectum se contumeliis videt, nullo intercedente, nullo
miserante; saluti propriae consulit, generali civium perditione suas ulturus
injurias. [0536B] Sopitis nocte intempesta excubiis, de muro cui junctam turrim
observabat, funem demittit, per hunc gemino comitatus pignore descendit, longo
fatigatus circuitu ad Boamundum tandem pervenit. Eum inter caeteros quasi
principum principem orientalis ille populus arbitrabatur, quod olim Wiscardo
Graeciam debellante, Boamundi fama terruerat Graecos plurimo certamine
gloriosa: extunc factus Asiae celebris, nunc quoque omnium dominus putabatur.
Sed jussus ad quid venisset exponere Armenus: urbis introitum pandere se
paciscitur, diem statuit et horam, locumque aditui opportunum. Mox filiis
obsidibus ultro oblatis, datisque, solus ad funem revertitur, comitantibus
tamen impellentibusque ira, audacia, spe, timore, sursum facile volat.
|