Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • LXIV.- Boamundus episcopo Podiensi rem nuntiat. Oratio Podiensis episcopi ad milites. [0536C]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXIV.- Boamundus episcopo Podiensi rem nuntiat. Oratio Podiensis episcopi ad milites. [0536C]

At Boamundus nunquam pari excitus gaudio, sole orto Appodiensem episcopum, virum quem papa Urbanus tanquam alterum eumdem exercitui praefecerat, adit, ipsius fidei secretum hoc committit. Episcopus autem et fideliter rem tegere, et tectam sedulo se spondet promovere. Igitur statim exercituum rectores convocat, et qui erant in populo majores; quibus congregatis sic fatur:

«Multum diuque, fratres, vexavit nos labor praesens, multum diuque, nisi oculus Domini super nos fuerit, vexabit. Machinas struximus, palam obstitit; moenia fodimus, repulsi sumus; pugnavimus, [0536D] hoc unum prospere cessit: sed timendum est ne haec quam instare aiunt pugna, eo sit gravior quo numerosior. Ille hostium numerus quindecim millia fuit: hi sunt, ut perhibent, quater centena millia, hostium vires non cessant crescere, nec nostrae minui. At respicite quae est firmitas urbis, quis sit situs: fossae ejus tria latera impervie ambiunt; quartum palus et fluvius, per circuitum muri, quibus si velit mundus pares astruere non habet; fontes intus scaturiunt, caetera ad usum vitae congregare sufficienter potuerunt, apud quos per adventus nostri minas annus transiit. O Antiochia, aut nunquam esses, aut nunquam obviasses! causa viae Jerusalem est, quid Antiochiae et nobis? quod si hanc post tergum dimittimus, si ab hac repulsi ultra progredimur, [0537A] nihil est actum, nihil restat sperandum. Hanc, inquam, si dimittimus, non ipsa nos dimittet: semper sequitur comes; sed ut verius dicam, adversatrix haec vias obstruet, haec a tergo, haec a fronte pugnabit, haec resistens, resistendi spem aliis dabit, quae capta omnes alias formidine involvisset. O moenia! utinam aut nunquam surgeretis, aut procul ab oculis atque auribus nostris! Sed deliberemus, o proceres! conferamus in medio, proponamus praemium virtituti, excitabimus, spero, corda hominum audita summa praemiorum. Respicite Saul quid fecerit, et de antiquis exempla sumamus. Non fuit in Hebraeis, qui contra Goliath surgeret, donec regis filia et libertas patriae domui promissa David suscitarunt. Aiunt intra se multi, atque etiam palam: [0537B] cui laboro? ad quid me crucio? cur vulnera excipio? ego vitam meam pretium Antiochiae dabo? ingratus quispiam nescio quis principabitur. Absit ego plorem, alius per lacrymas meas rideat ingratus. Quare agite, non moveat vos ambitus regnandi: sed potius viae coeptae consummatio: melius ipsa civitas illi contingat merces, si cujus ope nos receperit, quam praemii expers virtus torpeat, excusationem quam audistis objiciens. Hoc est quod sanius, quod efficacius, quod praestantius, meditari, indagare, excogitare mens mea potest: discretio vestra, o proceres! si quid minus dixerim, suppleat; si plus, adimat; si male, mutet; si bene, annuat




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License