LXIX.- A rustico
occiditur. [0539C]
Tunc
Cassianus misertori infelicitatis suae fidem adhibens, simul metuens ne
dissimulando diffideret, diffidendo vices hostis exsequi videretur: «Perdita
est, inquit, Antiochia, Franci tenent. Ego qualem vides terno lac vulnere vix
aufugi: at tu, obsecro, ne palam facias: vesperi scilicet fugae operam dabo. Tu
mercedem quam maximam a me, si evasero, exspecta.» Vulgus fortunam sequitur,
qua ridente, multos in eo numerabit amicos; eadem tristi, diffugiunt siccatis
cadis cum faece, ferre jugum pariter dolosi. Attonitus tanto, tam repentino
casu rusticus, apud se non est, infremit spiritu, stupet, deliberat tandem quid
in tanto rerum cardine [0539D] sit agendum. Statim tractat interitum ejus,
cujus modo vulnera miserabatur, in qua re duo pensat: accessum facilem,
effectum utilem. Si hunc occiderit, praesto est merces, vestes regiae et equus,
ad haec Francorum gratia: praeferenda tamen his fuerant amicus Christus, cujus
inimicum interemisset, et de tanti nece principis laus immortalis, quae in
mortem multos impulit mortales: sed haec aliena a mente rustica nobile nihil
attendente: sic utilitatem considerat. Porro fessum, exsanguem, seminecem,
solum, inermem videt facile arbitratur, vitae [0540A] quod restat exstinguere.
Quid plura? immemor honesti, pietate neglecta, servus dominum clava sublata
dilaniat, cerebrum spargit, spolia satis arcta ingentibus praeferens promissis.
|