LXX.-
Tancredus hujusce expeditionis se conscium non fuisse conqueritur.
Tancredus
interea ignarus omnium quae acciderant , [0539D] more suo vias procul ab urbe
obsidebat, quae introitum exitumque saepius indulserant urbanis: cum ergo a
profugis illac egressis captisque res gestas accepisset: «Heu mihi! heu!
ingeminat, qui in tanto tam ineffabili gaudio solus cogor dolere. Proh pudor!
quis laboravit, et ego quievi? qualis excubavit, et ego stertui? O Boamunde,
Boamunde! aliis palam fecisti, clam mihi: o cognate sanguis! [0540B] hoccine
fuit cognati sanguinis? Absentasti me, cujus praesentiam noveras in hac tanta
militia primas partes non declinare. Noveras si adessem, primus ad moenia
currerem, primus funes apprehenderem, primus supervolarem, primus detruncarem:
hanc mihi gloriam invidisti, quanquam tibi eam vires, aetas, fortasse animus
negabant. O felix ille, quicunque est, qui has Domino Deo nostro primitias
libavit! sed properemus, o socii, praecursum amisimus, saltem subsequamur.
Neque enim haec ille etiam auferet, qui vos pauperes fecit, me inglorium. At
qui finxit sigillatim corda hominum, qui intelligit opera ipsorum, ipse
judicet, ipse vindicet.» Haec fatus Antiochiam venit, gaudium invenit, et ipse
qui modo flebat cum flentibus, jam cum [0540C] gaudentibus gaudet: quippe
gaudium commune, privatam de corde nobili expellit tristitiam. Accedit tamen et
communi laetitia parva, quod relicti ad tutelam castrorum, pars militiae audito
turbarum sonitu, cum Boamundo introierant, absentique domino palatium
praeparaverant insigne: jamque introgressis omnibus qui principabantur, solus
Blesensis comes aufuit; seu merita superum ira, seu fortunae invidia pudenter
exclusus.
|