LXXI .
Accidit per
id temporis quiddam inopinabile sine exemplo casus, cujus generis nec
antecessisse nec secutum esse prodigium aetas prisca meminit, aut praesens. Considebant Boamundo vocati ad coenam [0540D] comites,
Flandrensis dexter, laevus Boloniensis: aderat multa plebis palatio in eodem
frequentia, pars discumbentes, pars ministri, ut fit ubi principes tanti tres
ad mensam conveniunt. Cibus tacitos facit; potus, quod per quemdam prudentem
dictum est, loquaces: librabat Boamundus dextra cultellum post coenam, cum
Flandriae comes alludens sic ait: «Quid sibi vult haec libratio? manifestum
est, video, solliciti signum, non eget curis hoc tempus, hora est gaudii, non
curarum: Imo, inquit Boamundus, domine comes, alia est res, praesentia [0541A]
vestra non me sinit esse sollicitum, cui ludum struo dum trutino cultellum:
Hunc cujus grossitudo caeteros premit (et ardebat coram eo caeteris grossior
super candelabrum cereus) hunc, inquit, semel ictum in duo dispertiam.» Visus
est comitibus sermo delirus, et quem nulla possit sequi effectus facultas:
quapropter subjicit Flandrensis: «Aggredere quod jactas, princeps, voti
compotem donabo chlamide mea; tu vero impos me tua ne abnuas donare.» Conceditur:
qui mox sublato B. ictu astantem dissecat cereum, descendens quippe ex obliquo
dextra facilem caute impetravit sectionem. Fit itaque cereus unus duo, quod dictu est mirabile, ardens
ardentes: ardet quae ardens
deciderat pars superior; ardet inferior quae fixa astabat, neminis [0541B] manu
admoto igne per se accensa. Aspicientium stupent mentes, omine acti actor ipse
terretur. Volitante populum rei fama, ex omni atrio, ex omni officina
accurritur, stupetur, nequeunt expleri corda tuendo, adhuc stupentibus iis,
adhuc mirantibus, ille subito accensus subito quoque ignis exstinguitur,
augurium triste. Quod si societatem integram manendi pereundique cera et flamma
conservassent, longa haereditas, longa promitteretur successio, ad supremum
saeculi diem perducenda: quia vero ortus evanuit quod succreverat igniculus,
sobolis quidem aruspices promittunt spem futurae, at mox transiturae.
Ostendent, aiunt, terris hunc tantum fata, nec ultra esse sinent, et caetera
quae subdidit Mantuanus: quae nos in nece Boamundi [0541C] junioris vidimus
completa. Prodigii novitas comitem defendit: non est de oppignerata
chlamide ramentum, imo opes atque inopia, hae principem illa comitem
circumvallantes. Itaque non solum quod debetur non exigitur: verum etiam
plurimo comes munere cumulatur.
|