II.- Boamundi elogium.
Erat iisdem temporibus magni nominis heros, cujus
adolescentiae supra mentio facta est, Boamundus Roberti illius egregii
bellatoris agnomine Wiscardi filius, paternae audaciae strenuissimus aemulator:
hujus quoque animos eadem quae caeteros per orbem principes apostolica
praedicatio ad liberandum ab infidelium jugo Jerusalem excitaverat. Ejus imperio quidquid
est oppidorum et urbium a Siponto ad Oriolium in maritima, omnes prorsus in
montanis et campestribus locis, omnes fere serviebant: ad haec sua tam urbes
quam oppida [0495B] Apuli montes, Calabrique plurima sustinebant. Is Graecorum
imperatorem Alexium bis sub patre in fugam converterat: primo quidem in oculis
patris sub Dyrachii moenibus; secundo autem patre Romam reverso, ipse paterno
exercitui apud Larissam vicarius relictus: quae victoria sicut prius gloriam
geminaverat, ita modo, victorem licet, sub pacis nomine transfretaturum acrius
pungebat: metuebantur enim Graecorum insidiae, qui familiare habent quos etiam
bene meritos invitaverunt ad munera, retrudere ad flagra. Quid ergo exasperati?
quid victi saepius molituri erant, quidve suis de se dabant sperare victoribus?
miseris aut inferendam esse perniciem, aut terrentium in potentia cessaturam. Haec
igitur sollicitudo Boamundi navigio [0495C] moras innectebat; quapropter
strenui cujusque viribus proprias vallare sapienter sibi consuluit, portibus
interim exitu negato. Auditus vero eodem incaluisse desiderio Tancredus,
cognati sollicitudinem et minuit, et auxit: minuit, robur robori creditus
addere; auxit, viam foederis improvidum cogens providere.
|