Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
LXXIV.- Resistunt et propugnacula instruunt. Caementum, lapides, perpendicula, artificesque,Funes, vasa, dolabra parant; cunctisque paratis,Nocturni fabricant, bona res, lucem tamen odit;Exit opus noctem, redeunt in luce sagittae,Lancea stat contra, dumque instat, fabrica surgit.Dum refugit, cessat; sic fortunam inter utramque. [0542C] Construitur murus, Turcis descensibus obex,Si sit opus lignis, ut materiam petat ignis;Illuc ad sparsas juga mitte bis octo sagittas,Accipias reduces fluidos sudore jugales.Nemo redit vacuus, pharetras implere paratus;Ergo aliquam nactos, sed vix utcunque quietem:Serius infigunt jam Partica spicula Francos,Jam versant alias alio discrimine curas,Omnimoda populus lacryma, anxietate, labore,Plagis, esurie, curis, algore, calore;Quod poterant avidi carpebant nocte soporem.Ille loco panis ventres pascebat inanis.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |