Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
LXXX.- Obsessi lethiferis cibis utuntur. Ergo ubi jam paleas pepulerunt vannus et aura,Purum quod remanet frumentum, aurum igne probatum,Purgatum terrae, gens imperterrita constans,Sed lacerata fame, miserabilis, irrequieta,In spem vivendi currunt ad opes, moriendiLethiferos gustus, ut sunt salvinca, cicuta,Elleborum, lapan, lolium, zizania mandant.His miseri ad vitam dum vescuntur, moriuntur.Praeterea ventres soleae quocunque repostae.Et quidquid corii inveniunt ubicunque rejectum. [0545A] Immissum cacabo, flammis mollescit et undis,Inde struunt epulas, felix cui sors dedit illas,At quibus invidit mortem morbosque reliquit.Pressa malis, assueta bonis tam nobilis illa,Tam praeclara ducum, comitum, regumque propago,Qualem nulla prius sepserunt moenia nec post,Expavet esuriem: pro nectare vix habet amnem.Hinc ventris fluxus, febris, hinc pestis aquosa:Nullum solamen, partam videt undique mortem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |