Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
LXXXVIII.- Territi fugantur Turci. Ad crucis aspectum perdit gens Persica visum,Fit tremebunda, gemens quae venerat acris et horrens.Non est amentum, non est qui exerceat arcum. [0548D] Evax, ha! ha! he! vertuntur in at! at! et heu! heu!Ergo se pecudes, Francos genus acre leonumFassa fugam morti praefert, et vivere laudi,Dum nequit ad montem regredi refugit secus amnem:Victores instant, et nunquam sternere cessant:Donec utrasque acies sociae excepere cohortesVictas, vincendae victrices vincere sanctae.Jam non pugna bifrons, jam certior ac fuit ante,Jam spes aucta aliis, aliis metus additus armis:His pugnare, illis pugna decedere suadetMultus adhuc populus, numerus cui cedit arenae,Et quod rarus equi premit acris terga LatinusChristicolis obstat, Turcis solatia praestat:Accedit tamen his astutia; sed nihil astus, [0549A] Nil dolus in Christum, sine quo nihil est nihil actum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |