LXXXIX.- Anceps pugna.
Venerat in bellum regnis citus a NabathaeisConfinesque
suos Persas sociaverat Eurus:Ipse regebat equos, ipse arcus, ipse pharetras:Nec
minus adversis, obverso turbine, dextrisTela retorquebat, tortores torta per
ipsos.Vix stabat gladius contra Euri spicula Francus.Languidus Aeolio Zephyrus
torpebat in antro,Traditor in bellum Francos a Gadibus usque,Atque Pyrenaeis
nivibus, per et invia et Alpes,Per freta, per syrtes, per Syllam, perque
Carybdim,Fidus ubique comes adduxerat, at modo fallax [0549B] Abdicat auxilium,
dum Francia pugnat in Eurum:Haec animadvertens gens Persica, quod nequit
armisMolitur nammis, fumo, et caligine tetraChristicolarum oculos seu nocte
involvere tentatSubdit arundinibus incendia, subdit et ulvae,Subdit viminibus,
quantum licet excitat Eurus.Ille suas nebulas, fumum de vepribus ille,De
reliquis dumis, seu hamno, sive rubetisPerflat in obstantes furiali mente
phalanges.Ergo dies piceas fulgens conversus in umbras,Fortes debilitat,
confortat debile vulgus.In tenebris enses pugnant, in luce sagittae.Seu contra
linces ineant certamina talpae:Sic furiis Euri nutat sententia belli. [0549C] O
quotiens illa Zephyrus dum tardat in hora:Clamatum est, Zephyri succurrite,
surgite pigri:Eurus pro Turcis furit, et vos surgite nobis.
|