XCII.
Planities super Arthasii, sub moenibus EmmaeHerbida
dividui cursu circumdatur amnis:Illa viatores prius excludebat,
eratqueCircuitus longi properantibus invida causa;Abscidit invidiam geminus de
monte recisus,Atque viatorem admittens, altrinsecus arcus.Hos inter pontes gens
Persica jam quasi tuta,Jam quasi nacta fugae post taedia longa quietem [0551B]
Fessa quiescebat, bellum evasisse putabat.Cum Tancredus adest, et adest equus,
arma virique:Pugna recens, visis se mutuo qui fugat Evax!Exclamat Turcus,
fugiens immurmurat at! at!Magna fuit caedes sub moenibus Antiochenis,Multus ubi
atque recens commisit praelia caesor:Hinc est, atque illinc per mutua vulnera
fletum,Hinc illinc risum, non est hic hac vice gestum:Altera pars risit tantum,
tantum altera flevit:Flevit Turca fugax, risit Normannica bellax.Normannus
sternit, Turcus cadit, ut subitarumImpetus hastarum, geminique angustia
pontis,Effugium retinent, bellum committere terrorNon sinit, atque fugae labor,
et vires labefactae, [0551C] Plurimus et sanguis multo de vulnere fusus:Ut quot
membra fere, tot gestent vulnera Persae:Ergo vae miseris quidquid tentetur ab
illis:Nam nec pugna fugam solatur, nec fuga pugnam:Turcus utram tentet, neutram
procedere gaudet:Ut pecus ergo perit, leo, cui leopardus inhaesit.
|