XCIV.- Podiensis episcopi morientis verba ad
exercitum.
Interea
praesul moritur Podiensis, et intraBasilicam Petri conditus conditur almi:At
moriens proceres ad se vocat, hisque vocatis:Verba facit, monumenta sui,
documenta salutis,«Dum Deus indulsit, dumque in me sospita mansit:Nec studium
fratres, nec sedulitas mea vestroDefuit obsequio: vos sicut mater
alumnumSollicitus fovi, docui, monui, stimulavi:Lethifera avulsi, vitalia
semina sparsi:Pervigili cura solvi mihi tradita jura. [0552B] Jam nunc delibor,
jam vitae terminus instat.Sic me doctrinae vobis papa ministrumTradidit
Urbanus: sic vobis hunc ego trado:»Tradidit Arnulfum nulli hoc in agone
secundum:«Filius hic, inquit, meus est dilectus, in ipsoEst mihi complacitum, vos
aures vertite ad ipsum:Tu vero, Fili, monitus memor esto paterni:Divini large
documenti semina sparge,Acceptam gratis sementem reddito gratis,Peccantes
revoca, bene agentes laude corona,Urge propositum, Christi te ostende
ministrumSedulitate proba, commissa negotia tracta,Nullus ad injustum donis te
flectat onustum,Utque brevi breviter, vita, loquar, esto pudicus: [0552C]
Sobrius, et prudens, humilis, pius atque quietus.»
|