XCIX.- Discordiae origo.
Ad hujus odii
fontem recurrere libet, quo minus aestuantis impetum fluenti derivantes
miremur. Dum adhuc Antiochia Galliae principibus clausa resisteret, [0554C]
Boamundi atque Raimundi ministros media intercurrit discordia. Frumentatum
utrobique missi, annonam simul inveniunt et pugnam; ferro ceres dividitur,
sauciant tanquam territae ambae partes, saucii populus uterque domum
revertuntur. Viso famularis turbae sanguine principes turbantur: et si quando
similis occurrerit casus, sauciorum animos ad talionem accendunt: in castris
tegendum fore ignem praecipiunt, extra turbine rapido flammas suscitandas. Jussum hoc aures patulae libenter admittunt, quas
difficile erat revocare prohibitas. Ubi ergo exinde major alterius partis turba
minori alterius onustae obviasset, depositis illico oneribus victualium,
onerabantur colla procellis alaparum; sicque editior viribus, spoliis gaudebat:
impar autem [0554D] aliis non sibi desudasse lugebat spoliatus: qui alterutri
linguae consonabat, modo cum ea verberabat, interdum pro ea innocens
verberabatur. Narbonenses, Arverni, Wascones, et hoc genus omne Provincialibus:
Apulis vero reliqua Gallia, praesertim
Normanni conspirabant. Britones, Suevos, Hunos, Rutenos et hujusmodi linguae
suae barbaries audita tuebatur, et hoc quidem extra muros.
|