Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • CI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CI.

Caeterum ubi ferrum ferro illisum tinniit, aures simplicium arrectas idem fraudis commentor, sublata [0556A] lancea, his implevit: «Ecce, ecce quod coelum promisit, quod tellus conservavit, apostolus revelavit, oratio populi contriti impetravitVix haec fatum foras extrahunt, hymnis et canticis lanceam prosequuntur, muneribus donant, auro involvunt et palliis. Haec Raimundus et qui ei favebant concinnabat: sed et aliarum partium rudis simplicitas oblationibus deserviebat; ante victoriam quidem instanter, post eam vero multo instantius, quasi trophaei gloria praelatae in bellum lanceae juxta Provincialium clamorem foret adscribenda. Igitur Raimundi ampliabatur fiscus, extollebatur animus, insolescebat exercitus. Favebant ei de principibus aliqui, quos ipse modo blanditiis, modo obsequiis sibi allexerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License