CV.- Arcae obsidentur.
Jamque saepius de valle lacrymarum ad montem gaudii
excelsum surgere assueti Christicolae successus urgere suos, instare favori
numinis haud cessant. Arcas oppidum aggrediuntur, non impari ac Marram nisu, sed
dissimili eventu. Surgit in margine planitiei tumulus declivia Libani ab austro
pertingens, mare ad occasum quasi stadiis viginti remotus despectans: ejus
pedem fluvius abluit, qui ab ortu ad littora derivans, Hierosolymitano laevum
latus imperio concedit, Antiochiae dextrum, inter Tortuosam et Tripolim limes
notissimus, munitum arte et natura praesidium, difficilem hosti grassaturo
[0558B] aditum minabatur. Christicolae autem plurimo jam certamine, virtuti
omnia cedere experti, Arcas circumdant, pars fluvium transmeat, ut portarum
obstruat egressum: pars citra manet, de opibus Crach. et Raphaniae oppidorum,
ac reliquae hujusmodi citerioris viciniae facilius alenda. Tancredus in primis
transmeatoribus emicat summopere exsultans, quod desiderati regni oram ingredi
meruisset: pons tamen saxeus antiqua fabrica continuabat exercitum, ut facile
ab his ad illos posset transmigrari. Ergo ubi armis clausa sunt claustra;
fortia fortibus, gentilia Christianis, principes de more tormenta muralia
struunt: singuli singula, unum comes Normannus, alterum Raimundus, tertium
Tancredus: nam Boamundus Marra eversa Antiochiam [0558C] redierat, ubi etiam
dux Godefridus et comes Flandrensis adhuc hiemabant. Hugonem magnum ad Ciliciam revocaverat bellum, in quo saucius femur
Tharsum fertur curandus, imo humandus. Solis igitur tribus suprascriptis
principibus obsidionis labor incumbit, oppugnant incessanter, et acriter
expugnantur. Dum sic autem certatur, quiddam contigit quod praeterire
socordia est, memorare utile et honestum.
|