CVI.- Mirabilis
visio Anselli proximae mortis praesaga.
Erat in
exercitu nostro heros nobilis, cui magnum nomen contulerant hinc probitas, inde
genus, tertia honestas, quartus Ribot mons haereditas propria militiae [0558D]
fetura praeclarae notissimus. Vocabulum illius viri Ansellus regi Franciae, imo
ternae Galliae curias celebre personabat. Is in meridie, ut est moris, cum
lassos somnus ocellos submisisset, somnium vidit, quod experrectus adito
sapienti viro indicatori meo Arnulfo indicavit. «Videbar, inquit, mihi per
somnium super caeni congeriem stare, unde palatium suspiciebam excelsum, cujus
quam maxime simul omnia communem usum excellebant: spatiositas, celsitudo,
materia, forma, soliditas, ornatus. Pedem
ejus marmor, ebur, argentum formabant; reliquum corpus aurum prorsus et gemmae.
Deambulabant per porticus in excelso personae innumerabiles, quarum singulas
tanti aedificii censura decuisset: adeo speciosi, adeo proceri, adeo ornati,
adeo per [0559A] omnia venusti proceres eminebant; cumque perspicacius intuens
admirarer, deprehendi quasdam praecognitae mihi figurae reliquias, quibus
comites militiae hujus nostrae hos fuisse animadverterem. Tunc mihi corde et
animo studiosius inhianti, et si quis patuisset aditus anhelanti conscendere,
apparuit quidam ille noster, quem taliter ibi tunc amisimus: (nomenque et modum
locumque et diem obitus viri recolebat) ille mihi, inquam, sic ait: Hanccine
beatorum turbam agnoscis, Anselle? Vix, inquam; neque enim alia ad
cognoscendum signa remanserant: nisi qualibet quinquagenarium quempiam
regressum agnoscimus, qui a nobis puer septenni est egressus. Tunc ille: Hi
sunt Jerosolymipetae, qui viam Dei in qua adhuc et tu laboras, ab initio
aggressi [0559B] rebus humanis excesserunt, et meruerunt habere coronas
perpetuas: tu quoque in proximo, ne forte invideas, ad nos conscendes; bonum
enim certamen certavisti, et cursum consummasti. Hic me stupefactum sopor
dimisit et visio: tua, Domine, sapientia mihi consulat.» Tunc Arnulfus metum
verbis a viri pectore solatoriis excludens: monet tamen confitendum peccata
esse, accipiendam poenitentiam, et post haec eucharistiam. Actum illico, et
ministris commilitonibusque suis stipendia reddere debita est adjectum. Jamque
intrepidus equo insidens, stipante militum caterva, circa muros, ut solent
nobiles, spatiabatur: cum repente silex improvisa de turribus illapsa est, quae
Anselli occiput sparsit et cerebrum, moxque labentem militia excipit; [0559C]
illuc corpus reportant cum lacrymis, unde modo gaudentes exierant, spiritus ad
beatitudinem ascendit promissam.
|