CVII.- Oppidani Arcarum acriter resistunt.
Condito,
prout decuit, illustri viro, cum exercitus noster nihil in obsidendo
proficeret, praescripto dant mandatum Arnulfo, ut Antiochiam revertatur,
quatenus morantium Godefridi Robertique Flandrensis quietem increpet, bellumque
adesse nuntiet Damascenum: Arnulfus autem ut semper ipse ad reipublicae
utilitatem promptissimus, libens ultro scapham ascendit propter navalia hostium
Tortuosae, Heracliae, Valoniae, Gibel: tandem Laodiciam pervenit, inde
Antiochiam per multa pericula, paucis [0559D] comitantibus excurrit. Illic principes causam viae nactus expergisci monet,
docet bellum imminere, cujus fortunam, nisi maturatum fuerit, horum terminabit
absentia.
Cognito autem
belli rumore, Franci militia principatum stimulat, nec minus ipsa ab ipso
stimulatur, unanimiter arma frementes, breve tempus inter parandum
perveniendumque expendunt. Ergo ubi exercitus congregati fama finitimos
percurrit, cessat bellum, satagit hostis se tueri, non alios grassari: at
nostri perpetuo impetu, sed non efficaci propositum urgent: sagittas, jacula,
silices, et quidquid in turres hostiliter mittitur, incunctanter mittunt;
natura pro loco pugnat, nihil proficiunt. Compertum habebant plurimi et expertum
quiescendo interdum [0560A] vincere, ubi frustra fuerit laboratum: propterea ex
hoc in hoc sibi consulunt inclinare, ut cunctando fame crucient oppidanos.
Consilii magistra fuit ubertas exterior parituram se intus minitans egestatem.
|