CX.- Proponitur
fabricanda aurea Salvatoris imago.
[0560D]
Postquam fraudis commentor Petrus, quam meruit, poenam luit; denuo fit
conventus, ut elapso cassatae inventionis gaudio, novum succedat solatium.
Imago Salvatoris auro purissimo effigienda proponitur, ex populo Israelitici
structura tabernaculi, quantae in his, quantae in illis fuerint expensae;
devotio illius saeculi retrectatur, nec praeteritur merces incunctata,
frequentes ex hoste victoriae; moneturque et pro amotis jam periculis Deo esse
gratandum, et pro amovendis supplicandum. Hujus igitur exhortationis Arnulfus praedicator ipse auditores suos
quocunque volebat inclinabat. Marthranensis autem episcopus homo paulo rudibus
eruditior, et pene sine litteris litteratus prope astabat, ut expleto sermone
benedictionis insigne super populum [0561A] dextram extenderet: hos penes duos
jus fabricae consistebat, reliqui omnes oblationibus insistebant. Itaque brevi
opus magnum consummatur, quod nisi sedula excudisset instantia, massa informis Jerusalem
perferretur: nam tertii jam mensis labor in quartum exierat, cum poenitet
morarum principes, pudet quoque circa oppidulum via intermissa, tandiu
excubasse.
|