CXII.- Tancredus solus e monte Olivarum
urbem considerat.
Cumque vicina
turri Davidicae signa affixisset, [0562A] dato metandis castris edicto, ipse
procul solus sine socio, sine armigero montem conscendit, unde ad patrem
Christum Deigenam ascendisse didicerat. En temeritas, en novum obsidionis
genus. Occasum obsidet Tancredi miles, ortum Tancredus: partem aliam pauci,
aliam unus: aliam sine duce militia, aliam sine militia dux: neutrius uterque,
imo nullius auxilio confisus. Ille maxime qui quanto ortui propior, tanto a
Francorum subsidio remotior erat; suorum longe in occasu metantium, exercitus
sequentis valde remotius in occasu sequenti. Ipse igitur eques, ipse pedes,
ipse signifer Tancredus, a monte Olivarum in civitatem obtutum fixerat, solo
vallis Josaphat intervallo abscisam. Inspiciebat enim populum discurrentem,
turres armatas, militiam [0562B] frementem; viros ad arma, nurus ad lacrymas,
sacerdotes ad vota conversos; ejulatu, strepitu, clangore, hinnitu vias
intonantes. Stupebat templorum Dominici aeriam rotunditatem, Salomoniaci
insolitam longitudinem, spatiosae porticus gyrum, quasi alteram in urbe urbem.
Saepius vero ad Calvariam sepulcrique templum dominici oculos reducebat;
spectaculum quidem remotius, sed arduitate sua patulum, ipse tamen loco
sublimior. Ad haec suspirans, ad haec conquiniscens; illa aevum pro luce pascici
cupere, si quando cujus prospectabat fastigia liceat sibi Calvariae osculari
vestigia.
|