Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • CXIII.- Cui occurrit eremita.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CXIII.- Cui occurrit eremita.

Obtulerat autem ei fors ad haec discernenda opportunum doctorem Turricolam consultum sibi [0562C] eremitam, qui ipsum ubi praetorium Caiphae, ubi suspendium Judae, quae portarum Aurea, quae Speciosa, unde Jacobus in praeceps dejectus, qua Stephanus ad lapides ejectus, et hujusmodi prorsus quaenam haec, quaenam illa forent instruebat. A quo et ipse mutuo cujus esset sectae, patriae, stirpis, nominis rogatus, Christianum se Normannigenam Wiscardidam Tancredum respondit. Sed audita Wiscardi sobole, stupens ille ac perspicacius intuens ait: «Tunc illius sanguis es ducis, quo fulminante, totiens Graecia tremuit; quo bellante, Alexius fugit; quo obsidente, Dyrrachium patuit; cujus imperio tota usque Bardal Bulgaria paruit; non loqueris ignaro: neque enim me tantus patriae [0562D] meae fefellit populator. Hostis hic quondam meus nunc demum, te misso, oblatas mihi injurias delinivit. Vivit in te adhuc, vivit ille formidatus populis, audaciae avuncularis vigor, cujus pristini nova mibi refers insignia: stupebam primo hostem advenam spreto consorte solivagum occursare, tantum armis et equo confisum, socias sequi aut antecedere sperabam cohortes. Stuporis causa ignorantia mea erat, cum qua et ipsum a me repulisti. Jam simul mihi creatus es, et de ignoto cognitus, et de temerario strenuus, et de hoste veteri frater novus. Jam te deinceps non stupebo, si feceris stupenda: imo stupebo, si stupenda non feceris; ex illa ortum [0563A] familia communem hominum viam terere non decet: attamen cave, cave fili, ecce hostis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License