Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • CXVIII.- Aptantur machinae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CXVIII.- Aptantur machinae.

Igitur avidi quietis labori insistunt, quaerunt solliciti machinas, proximae parasceves auroram muris destinant scandendis. Sic enim praememoratus mihi praemonuerat ille turricola monachus, Tancredo indice, nostratibus ea die assultum indicens. Caeterum perlustrata circumquaque vicinia, nullum fuit nemus, [0565A] non palatium, non turris, quae ad scalarum fabricam lignum mitterent. Memphis ab Hierusalem Damascum expultricem suam veterem nova vectrix expulerat, ideo recens adhuc ille Aegyptiae expeditionis annus nihil siccum, nihil viride reliquerat intentatum: secretae tamen latebrae aliquantas celabant trabes, quae solertem nequiverunt Tancredi fallere sollicitudinem. Abstractae igitur et allatae, unam duntaxat scalam implent, hoc in tempore omnem removisse inopiam aestimatae, aderat namque dies capiendis armis praefinita, citra quam ultraque hinc coarctaverant, inde imminebant graves utrobique angustiae: citra, quoniam investigandae scalarum materiae arctas concesserat inducias breve biduum: ultra, si quidem post illum, nec in illo [0565B] die praefixo muros invadere, hoc erat datum a monacho oraculum annullare. Propter haec igitur scala, et una non habuit sociam et sine socia gratati sunt unam. Itaque muro applicatur qui turres continuat laevas Tancredi, secundam tertiae: Jamque astabat sublimis, et quasi sesquipedalia haec jactans: «Quoniam quidem socias cum exspectarim non habeo, deinceps ut habeam non exspectabo




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License