CXIX.- Murus
conscenditur.
Igitur
vicinia, inventio, opus, propinquo repertori opifica ad reptandum in muros
ducatum Tancredo dabant: quem tamen si cujus alius invita sors vertisset,
animus acer hanc sibi tantam arroget laudem. Itaque morarum nescius, jam primis [0565C] innitebatur gradibus, jam
stricto ense dextra fulminabat. Porro majestas generis, dignitas nominis, gratia
meriti, spes merendi: hinc plebs reclamans, inde nobilitas reluctans, incoeptis
obviant; jamque haerentis laevae dextram exarmant apprehensam. Subit revocati
officio juvenis, et ipse si fors juvet, gaudere dignus: si invideat, flere
dignior. Felix ille per omnes ab imo ad supremum gradus; in summa operis
infelix. Arripuerat enim jam laeva murorum apicem, cum adversarius ensis in eum
descendit, ut qui bimanus et fulminans modo conscenderat, vix descendere orbus
gladio et manu hac fere illo penitus potuisset. Refertur itaque in castra
medicandus auriga currus Tancredici, quem Simon tenuit, magnis [0565D] tamen
excidit ausis. Neve tacito nomine audaciam militis meritus non remuneret favor,
nomen erat juveni Raibaldus, Francia tellus, agnomen Cremium, Carnotum nobilis
ortus, vires et probitas; hae magnae, major at illa, refertur saucius. Nemo
autem relati utile duxit supplere vices, quippe gladios verens descensores,
mille in unum unius ascensoris. Illum enim in angulum tota convenerat pugna
interior, cum totus reliquae civitatis ambitus ab exteriori vacaret sopito
similis. Videns fraudata sedulitas defensoribus favere fortunam, oppugnatoribus
autem adversari, scalam refert non modo inutilem, verum et damnosam: si tamen
ad singularitatem recurratur excusabilem.
|