CXXIII.- Dira obsidientium fantes; machinae
aptatae et moenibus admotae.
Interea vero tum cereris tum undae inopia, bella
quoque, aliud minans, aliud instans; illud furor Aegypti, hoc Palaestinus,
Arabicus, Damascenus immaniter [0567C] aestuabant; jam enim fruticati per
circumitum, hastis et calybe ipsa sua fruge quam germinaverant horrebant
colles; unde rarissima, imo etiam nulla jam castrensi inediae ceres advena
succurrebat. Quaesitis utcunque vesci, vescenda vero quaerere extra castra
omnino non licebat: ut quae prior obsederat gens, jam multo verius, quam
obsidens, dici posset obsessa. Unicus et universus errabat per exercitum
planctus; frustra Romaniae bella, frustra Antiochiae famem, frustra reliquos
labores superatos esse: quandoquidem totum jam pelagus pervadatos apprehensi
arena littoris naufragos fecerit: lugubre igitur, verumtamen pium, et vel
ipsius hostibus miserabile solatium cerneres: cum, vita perosa, cohors mortem
ultro vocaret: fuerat [0567D] namque qui conjurato impetu tanquam ad uxorios
sic ad murales ruerent amplexus, quasi una mens et ratio singulorum haec foret:
Osculabor desideratam meam Hierusalem priusquam moriar. Miseri! in quorum
oscula modo ferrum, modo saxa, interdum sudes perustas omnia necem subitam
osculati pluebant muri. Ac nec sic quidem coepta semel potuit terreri devotio:
quin saepius saepiusque alii in morte aliorum eosdem repeterent amplexus. Jam exierat in Julium labor, a diutini certaminis
exordio quinquies per septenarium revolutus. Consummatum est opus, tormenta
fabrefacta, exstructae machinae, parata omnia quae praesentis instantia
necessitatis postulabat; adhuc tamen postes, tabulae, [0568A] crates, nexus
inconnexi, annecti et erigi sed prius transferri indigebant. Ad transferendum
ergo nox eligitur, dies crastini jacentia erigit, sparsaque huc illuc membra in
suum redintegrat corpus. Translatas quoque machinas mox transpositio sequitur
castrorum, ut jam non minus obsessis quam obsessoribus palam fieret, quoniam
murus ille bello
fuerit destinatus. Ingravescit itaque civibus malum, turbatur omnium mens
consilii inops, qua praecisus fuerat certaminis occursus: fastigiosae moles
timorem excluserant. Praeterea partem illam multo nemore sollicitus munierat
labor, balearibus scilicet tormentis ad hostiles assultus: frustra haec autem,
quippe amoto hinc et aliorsum admoto, ut dictum est, metu, quod tamen in
extremis rebus solatium [0568B] restat, machina interior transplantatur, ubi
opposita reverberet exteriorem transportatam.
|