CXXV.- Machinarum effectus artibus eludunt
obsessi.
Quae vulgo
soliva, quasi quia per solum vadat, [0569A] nuncupatur trabs fissa latus
alterum enervat, quippe laevo parieti pro fundamento subjecta. Laesa ergo pedem
alterum machina stat immobilis, procedere invalida, retrocedere indignata,
astare contenta. Ecce iterum dolor et vetus ex usu et novus ex casu: renovata
est desolatio, cicatrix vetus. «Bene, inquiunt; spes quoque lenta fuit; si
quidem inviti credidimus, a quo post creditum laedendi fueramus; en exitus quem
praesagae ab exordio mentes augurabant.» Inter hos tamen gemitus, falcata acie
armatur pertica, ad secandos funes calybs efficax, quorum nexibus implicitae de
muris minabantur trabes. Horum igitur excisionem, illarum mox comitata est
solutio, solutionemque ruina: dextimae sinistimaeque turris solatium cessabat,
quarum remotiusculam [0569B] Tancredus, propiusculam comes Normannus fundae
balearis turbine dissolvebant. Suapte causa sollicitae acclamantem non
audiebant viciniam. Praesertim Normannica tam nocentior quo propior, ideoque
odiosior facile jam succubuisset impulsibus: sed objectae tormento paleae
ruinam differebant; latebant enim post saccos moenia, ut jam non tremerent ad
marmor volans. Erant itaque labor
multus, fructus minimus, planctus plurimus, risus nullus. Sed quos ad risum
lacrymabilem non moveat sacerdos bellicus, cum fatiscente militia, ille
delicatus ordo in albis et stolis scalam vehentes, flentes vehendo gemerent,
flendo psallerent; et haec quidem gestatio et opus erat, et sermo, sed sermo
magis. Tuncque prae labore militaris torpebat virtus, [0569C] visu insolito
experrecta. Redit ad muros, pium illud Kyrie eleison comitans; illud, inquam,
et ab imo pectore egressum, et ad summi aures judicis efficaciter progressum.
Exaudivit enim Dominus clamorem contritorum, neque ultra sustinuit perfidorum
blasphemias. Qui divisit mare Rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium
ejus: modo solatus est desolatos suos, atque ubi jam spes exciderat vitae,
aditum reseravit victoriae: nam multa expertis, at frustra caetera: flumina
quoque qua licet placuit imitari, ut vel sic clamidatam possent arcem exuere.
Sitire cruorem arundo solita jam flammas vomit, non jam, inquam, exstingui aut
exstinguere sitiens, sed accendere furens, emittente [0569D] cornu spicula,
tellurem putes versa vice in coelum fulminare: ideo ferrum candens aera ab imo
in sublime dissecat, dum pennae subsequentis remigio adjuta flammivoma cuspis
paleas simul perfodit et accendit, cujus incendii vires ejusdem artis tutela
non ferens: cedunt flammis qui nec jaculis ante cessarant, nec balistis. Vacuos
igitur civibus muros, scalae hostibus mox replent applicatae: sed et pontis
instar trajecta palma, cives hostibus continuat, lignum saxis, murum machinae:
hac quoque ope in urbem repit juventus avida manibus pedibus a procellis in
portum tranans.
|