CXXVI.- Bernardus Sancti Valerici, Lettholdus
et Engelbertus muros subeunt
Primus in his stricto juvenis praefulgurat ense,
[0570A] Gloria militiae, generis quoque gloria clari.Bernardus, te sancte
vocans Valerice patronum,A quo et cognomen simul, agnomenque trahebat:Vos tamen
in muris reperitque doletque repertosNobile par fratrum Lettholde, secuteque
fratremEngelberte ortu scansuque secunde priorem:Quos scala in muros in scalam
Flandria misit:Moenia partiti discurrunt, ille per Eurum,Fratres per Zephyrum:
laniant laniataque trudunt:Corpora quaeque ruunt, fragor hos sequitur, fragor
illum.Prima tamen cervix humeros quae caesa reliquit,Caediferam sensit dextram:
quae tertia repsit,Stabat adhuc truncus, cum jam galeatus ad imaDeciderat
vertex: at mox hunc ille secutus, [0570B] Et caesus calcem est expertus, et
integer ensemSed jam crudescit bellum, jam crebrior arcesIrrumpit populus,
veterem jam moenia civemIndignata novo superante, stupent gravitatemPlantae
victricis; quod dura quod improba cursusPraegravis inculcet, rapida involet,
horrida pulset.
|