CXXVII.- Urbs capitur.
Ergo fugam trepidi satis aspernata coloniExcutiunt
tremulas transverso vertice plantas,Victori assultant; admissus victor inertePlebe
levat pressos; assultus, praemia, muros,Ascensus avidae graduum penuria
gentisVota morabatur, vicinum limen aditur,Frangitur, atque humeris pulsato
cardine solis [0570C] Mox Josaphateae patuerunt robora portae,Ergo ubi claustra
patent, cuncta aspirant, nihil obstat.Huc, illuc, dextra, laeva, sursum atque
deorsum;Per sata, per dumos, per tecta, per arva, per hortosDissiliunt,
interficiunt, rapiunt, populantur.Hic pecus, ille domum; pars aurum, pars
orichalcum,Falsa decepti specie, fulvoque nitore;Plurimus argentum, quidam
gemmas, alii ostrum;Servos nonnulli, cursim omnia et omnia raptim.Ut tamen in
vulgo fert fabula, qua sua cuiqueEst prurigo gravis, prior illuc involat
unguis.Sic modo posthabitis ornatibus ambitiosis, [0570D] Quo sua quemque rapit
penuria, sistitur illic:Esuriens furno non esurit arma reperto,Nec sitiens unda
sitit aera pecusve reperta.Tecta subit laesus, ruit ad velamina nudus;Ad
calices bibulus, ad opes festinat avarus.Sternere nobilitas, vulgus spoliare
laborat:Miles caede rubet, dux exhortatur et urget.Hinc ambo validi, comites
ambo, ambo Roberti,Hic Normannorum comes, ille Flandrigenarum,Duxque Godefridus
bello celeberrima virtus,Illinc magnanimus sancti comes AegidianusE regione
ruens vicinas scanderat arces,Et quam Davidicam vocat incola, cinxerat
armis,Non sine multorum nece praecipiti refugarum,Quos fuga de muris ad asylum
traxerat arcis.
|