Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXXX.- Spolia distribuit militiae. Interior paries per circuitum radiabat,Argenti lamma quae lata fere cubitalis,Ad spatium longum densa ad quasi pollicis amplum,Ducebat longos sinuosa per atria gyros,Pondus erat lammae quasi septem millia marcae;Hoc quasi segne jacens et inutile traxit in usumVir sapiens: hinc et famulos armavit inermes, [0572A] Hinc revestivit nudos, et pavit egentesHinc quoque militiae numerum quam sola voluptasAuxit, et externis sua fulsit signa maniplis.Sub gemmis paries, sub gemmis multa columna,Multa sub argento latebat, multa sub auro.Insignis fabricae decus, ars celebranda per orbem,Materies oculis solamen deliciosis.Tanquam conspectum fugiens, lucemque perosaTalibus involucris obducta, sub aere latebat.Reddidit ergo diem, longo jam carcere clausis,Et tenebras passis Tancredi gratia signis:Inque vacans aurum esuriens laxavit egentum;Marmora denudans, et Christi membra reformans
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |