CXXXII.- Urbis populatio; hostes victi animos
colligunt.
Interea belli fremitu resonante per urbem,Conveniunt
illuc spe caedis hic, ille lucelli:Mox alios alios rapiunt sua quemque
voluptas.Ergo calybs, ferrum, cedrus, aes, cupressus, electrum,Robur portarum,
decor, et SalomoniacarumFracta ruunt, latebras produnt, bello patefiunt:
[0572D] Quid latitasse tibi Christi scelerate negator,Quid prodest divi portas
clausisse palatii?Mille licet claudas aditus, lateasque sub ipsisMille tamen
clausis, aditus per mille traheris:Ecce fugam probitas, audacia nacta
timorem;Quo pecus ore lupi fracto populantur ovili,Strage pari gentem
patefactam Gallicus ensis,Exilis numerus secat innumerabile vulgus,His jugulare
senes, illis avellere parvos,Multis cura fuit, gemmatas exuere aures.Caede
tamen visa, caesoribus advolat ultor,Mox quoque caedendus: numero sine et
ordine milesInstar ab occulto conciti examinis antro;Quod vel aqua pastor, vel
fumo exire coegit [0573A] Exsilit, irrumpitque aditus quod cuique repertum,Aut
frons, aut aures, aut nares, caedit hiulcum.Sic ubi cognatae latebras solvere
ruinae,Spicula mille volant, et mille volant quasi vernaeGrandinis; ira sudes,
numerus non colligit enses.
|