CXXXV.-
Tancredus invidentiam incurrit Arnulfi. Hujus adversus Tancredum ad proceres
oratio. [0574B]
Sed nec haec
tam festa dies nomine careat: ipsa est qua illustrat Julius annum, Idus Julium;
ipsa est in serie feriarum sexta, ab obsidionis exordio in quadragenis
penultima. O beatus Idus ac prae caeteris gloriosas! in his si quidem divisi
sunt, qui in orbem terrarum fidei rudimenta spargere jussi sunt. Ab iis coepit
exordium seminis Ecclesiae, in iisdem seges rediviva horreum cumulat, ecce in
iis pater ille familias operarios mane misit: ecce in iis vesperi vinea penum
replet. O igitur merito Iduum Idus sua gloria meruit indici! O Tancrede, hic
quoque [0574C] post victoriam de victoriae fructu certamen, et post certamen
certaminis fructum pacem invenisti! Orta est enim inter principes adversus
Tancredum invidia, quod uni super omnes cumulatius abundaverit Deus, quibus
armata jaculis Arnulfi quasi alterius Ulyssis facundia virum provocat, intus
vocat, proceres convocat. Consedere duces, surgitque secundus Ulysses: tum
defixo paululum in terram vultu, deinceps sic orditur: «Multa me hortantur, o
Patres! obsequium meum voluntati vestrae subjicere: inter quae haec ipsa etiam
nuper mihi oblata injuria. Haec enim me docet quantum distet ab homine homo,
beneficus a raptore, ab invasore assertor. Vos me de humili promovistis, vos de
ignoto celebrem dedistis, vos quasi unum ex vobis, et comparticipem [0574D] tributorum
creastis, et haec quidem gratia et a prisca proavorum liberalitas descendens
nova. Vos regius sanguis, o duces! bene a quo fonte decurristis in me patuit,
cui largi, cui divites fuistis; cum vobis parci, vobis pauperes essetis. At Tancredus me persequitur, saeve tyrannidem exercet,
in me saevit; quod communis assensus vester mihi sanxerat, ipse derogat, ipse
mihi vices pontificis aufert, vos dedistis; ipse me spoliat, vos investistis. Tuemini
igitur, o fortissimi proceres! jus vestrum, ulciscimini injuriam vestram,
punite injuriam. Nemo putet meam esse hanc contumeliam, vestra est, omnium
nostra: mihi quidem res imminuta est, vobis aucta injuria, ad me redundat
damnum, ad vos dedecus: nam qui dispensationem conculcat, nempe omnino
dispensatorem [0575A] damnat: scriptum est enim: Qui temnit legem, spernit
regem. Cur autem vos non sperneret, qui Deum spernit? cur vobis pareret, qui
aris non parcit? cur vos patitur palliatos, qui templum Domini excrustavit?
templum, inquam, Domini, non ab heri et nudius tertius constructum, nec
quolibet dispensante circumactum, non ubivis, non quando, non quomodo, non a
quovis fundatum: haec est enim domus Domini firmiter aedificata; ipse Dominus
fundavit eam. Hic ille est locus in quo patriarcha Jacob vere Dominum esse asseruit,
quem portam coeli vocavit, ubi scalam coelos tangentem et angelos ascendentes
et descendentes vidit. Hunc Christus
Dominus et praesentatione sui illustravit infans, et reverentiae zelo
mercimoniis ejectis sic extulit adolescens: [0575B] Scriptum est, domus mea,
domus orationis vocabitur. Longum est enumerare quibus paginae veteris aut
novae laudibus hujus sanctae domus cumulatur majestas. Quod si
satis, o Marchisida, attendisses, huic saltem pepercisses, quasi in terris
coelo: huic, inquam, unico in terris, si quid terra coelis simile habet,
coelorum simillimo. At indulgendum est
Wiscardidae: secutus est enim patrum suorum vestigia. Quis inter amplexus,
inter oscula compatrem suum a moenibus rota dejecit? nempe Wiscardus? quis
vivus pro mortuo, incolumis pro tumulando in montem Cassinum perlatus est?
Utique Wiscardus: Quis nepotem suum ad concordiam elicitum, prius calida, mox
gelida perfudit? [0575C] Idem Wiscardus: qui tamen fertur ecclesiarum fundator,
non subversor: nec denudasse, at multas ornasse. Papae! o Wiscardida, nesciebas
me domus Dei ministrum! an prudens, sciens, contempto me conculcato jure,
prolato scelere sanctuarium profanasti? si ignoranter peccatum est; cur post
notitiam non est ad veniam recursum? Quod si peccavit industria; cur jam cessat
rapina? Adhuc restant ecclesiae, adhuc in altaribus gemmae; quin, irrue, rape,
ejice ministros, succede ejectis, sileat Arnulfus, suadeat Tancredus. At vos, o
proceres! si quid bene merui, vobiscum laboravi, nunquam deserui. Ab ipso bellorum primordio Nicaea vigilantiam meam sensit, ubi, me
increpante pigritiam, strenuitas fervebat; hortante juvenes, senectus [0575D]
juvenebatur; sopitas excitante fundas, moenia tremebant. Mox in valle Dorecil
circumsepti ab hostibus, mortem ante oculos videntes, de vita diffidebamus; ubi
tamen neque mentem confudit timor, neque fraus consilio adfuit, neque abfuit
labori effectus. Mittendum esse ad socios, ignaris nuntiandum, diffusos
aggregandos memini; ego consului, ego implevi. Non fraudulenter alienos humeros
onere gravavi, quod mei recusarent, uno comitatus Achate, et ipso sicut imbelli
sic inermi. Per millia hostium aufugi, infinitis sequentibus evasi, eventum
nuntiavi, victoriam adduxi, vici. Antiochiae
quis fuerim, testis est hostis. Diutinum agonem illum haec non explicet dies:
ut de Marra quoque prope redempta sileam, redeat in memoriam saltem Archas,
[0576A] et prioris quidem illius fugae modum habui disparem, at metum eumdem. In qua linter
exilis prope moenia, praeter navalia, intra littora Maracheae, Tortuosae,
Valoniae, Gibelli, tandem Laodiciam me pervexit; ubi vix expositus per mille
pericula Antiochiam adii, moras ducum increpui. O adducti proceres! vos testes
habeo, vos adduxi. Ex illo usque in praesens, neque vidit otium meum Phoebus,
neque somnolentiam Phoebe, neque faciem mensa neque animus quietem, dum
reipublicae inservio, invigilo, insenesco, immorior. Multo autem plura
praemissis subditurus eram, o patres, sed prae compendio dimissa caetera diem
adversario relinquam.»
|