CXXXVI.- Respondet Tancredus.
Ab his surgit
ambiguus, primo utrum sequeretur [0576B] ducem fervorem animi, an judicis
favorem: ergo sic incipit [ deest Tancredus]: «Scitis, proceres, studium meum:
militia fuit, non persuasio nec linguositas me promovit, sed ensis et lancea:
proinde indulgendum mihi fore postulo, si tractus ad lites, artis ignotae
excessero rationes: si tyro rudis aut citra metam pressero aut ultra laxavero
habenas. Id opinor consideravit adversarius: hinc me provocandi sumpsit
audaciam, qui sicut scorpius in cauda, ita omnem habet suam militiam in lingua:
vae, inquam, vae lingua: a cauda est scorpii. Audistis ipsi, non est externo
opus teste, qua VI persuadente genus meum corroserit. Wiscardo secundae ab
Alexandro audaciae detraxit, tanto principi homo de [0576C] cujus sobole
quispiam principem non vidit. Wiscardi acta nota sunt orbi, non est qui possit
detrahere, nisi qui semper studuit candidum in nigra, nigrum in candida
colorare: quid quod in opibus opitulari, et postponerent necessitati delicias,
auro vitam redimere, gemmis conculcare hostes? de argento milites creare iste
pervertendo et depravando vocat ecclesias excrustare? Nonne hic est, qui
sermocinari per parochias solet, clamans: Dicite, pontifices, in sancto quid
faciat aurum? nempe ob reipublicae tutelam, ob infidelitatem debellandam,
urgente periculo, instante bello, necessitate coactus, aes vacans et quasi
dormiens excitavi, ut qui servierat fulgens, eidem melius serviret bellans; non
inde cudi murenulas neptibus meis gratiosus, res tantum transtuli, [0576D] non
consumpsi. Promovi ut fructum multiplicent, quasi non sensissent motum, non
surgerent in augmentum. Seminavi ut metam, post messem creditori meo decuplum
persolvam. Verum nec erit Arnulfus, nec qui tot redimat neptes templi claviger,
cum thesauros ejus gazis cumulabo: interim etiam ungues tentabo arcere, neque
dum Hierosolymis militabit Tancredus, templum Domini spoliabit Arnulfus.
Animadvertite, o proceres! quaenam est, si non haec injuria. Nobis adhuc
forinsecus extorribus hunc ipsum judicem elegi, super hac quaestione consului,
suum ne singulorum quod quisque occuparet, sive domus sive curia foret: ab
interrogato sic accepi. Decretum est, inquit, atque universaliter sancitum, id
suo juri cuique, quodcunque sit, relinquendum fore, cujus [0577A] post
ingressum urbis primus fieret occupator. Haec forsitan ipse praeteriisse putat:
ego praesentia habeo, non exciderunt, stant fixa. Pudeat judicem in dies mutare sententias, nedum quod heri sanxerit,
hodie neget, et angui lubrico conformetur et Protheo. Nam quo teneam
modo mutantem Prothea vultus. Quod si fortasse primos aditus sibi usurpat, in
hac quoque parte victus succumbit; testatur ei forsitan miles unus, sed
exercitus mihi: qui audierit, sed mille qui viderunt. Ego primus
irrui, primus portas fregi, quo sequi non auderet, ego praecessi, quos nec a
tergo spectare, ego a fronte debellavi. At fugas suas nobis jactat, periculis consuluisse, suggessisse de
nuntio, demum nuntiasse. Quis adeo stolidus, o proceres! ut ex his ejus formidinem
non perpendat? Nempe a periculo [0577B] uspiam mitti, hoc est abesse a periculo
et liberari. Quid quod et persuasit, et se ingessit, et ultro abscessit?
Nimirum ex his colligitur quod aufugit: neque enim haec abscessio, sed vero
nomine fuga dicenda est. Juste hoc vocabulum jactantiae ejus intercidit; cujus
tota intentio, ardor unicus, sola sitis fuga fuerit. Sed excusatus abit propter
suos quos enumerat, quibus occurrit metus: attendat quid ista sonant; mille
modos inter lethi mors illa timori qua timidi coepere mori. Pudet me, o patres,
hujus certaminis; ad quod tamen, ne sibi imputet, non me coegit adversarius;
reverentiae vestrae ascribat, ea me impulit. Jam ergo fatiscenti equo lora
supprimam; quid de peracto cursu debeatur, vos [0577C] discernite.»
|