CXXXVII.-
Sententia procerum.
Cumque haec
verborum in auribus principum consonuisset dissonantia: ipsi jam ad aequitatem
respondentis aequanimes redditi; sopita invidia, justitiam scrutantur. Medium
quoddam inveniunt, quo nec frustra declamaverit Arnulphus, nec paratis proprio
sanguine opibus frustretur Tancredus. Judicant ubera non debere relinqui arida,
quae tantum lactis effuderint, cum praesertim Tancredi liberalitas aliis non
desit ecclesiis: hanc praecipue quae indignum ditavit, debet et ipse versa vice
fovere indignam. Quid plura? septingentis templum redonat marchis consilio
principum Marchisides, non invitus: hoc medio conjunguntur qui abjuncti fuerant
[0577D] viri: ambo conspicui, ambo ab humili potentes, ambo omnium invidia, cum
neuter nisi forte alterutrum invideret. De quibus simile illi quod de Hectore
et Aenaea edidit Mantuanus, confidenter et ipse protulerim.
Si duo
praeterea misisset Gallica tales Terra viros, jam dudum Gallos habuissent reges
Memphis et Babylon: tanta enituit virtus in hoc facundiae, in illo audaciae, in
utroque liberalitatis, discretionis, sollicitudinis, justitiae, prudentiae.
|