CXXXIX.- Tancredus oppidum Bezan munit.
At Tancredus semper se transiens, semper de bono
melior, semper Deo sublimante humilior: [0578C] quamvis opum adeptione
templalium prae caeteris abundet; sub rege tamen novo militat, nec jugum
indignans, nec solitudinem expavescens: in id enim summe miles militem
redegerat haerentem abiens; ut congregatis omnibus, vix ducentae loricae
Hierusalem tuerentur. E quibus Wiscardides circiter octoginta sibi ascitis,
uberes praedas et frequentes undique corradebat, praedones ab urbe vigilanter
arcebat, ditator civium, hostium pauperator. Ea nimirum sollicitudo virum
impulit ad munimen oppidi quod nunc Bezan, olim Bezamis legimus appellatum.
Locus ille ab Hierusalem remotus, non saxo, non palo, non aggere munitus:
squalore suo terrebat indigenas, advenis nihil blandus. Nam praeter
[0578D] caetera, populi frequentia circumfusi jam obsidebat innocuum, nocentem
obsessura multo frequentior. Verum id ipsum providerat audacia viri, et
quemadmodum venator nemus, aut dumeta auceps, noverat unde major praedae copia
deberet avelli. Igitur Bezan vallo utcunque circumducto vestitum, caetera per
circuitum municipia spoliat, arata disjungit, jugum a bove ad rusticum
transfert, claudit mercibus vias, urbibus portas. Quibus plagis Caiphas
afflicta, quamvis mari et turribus septa civitas, fatiscit tamen: primo quidem
tormentis balearibus obruta, mox per funes, per pontes, per scalas immissos
mucrones passa.
|