CXL.- Boamundus et Balduinus Jerusalem pergunt.
His diebus Boamundus et Baldoynus Gottifredi [0579A]
regis frater, de quo supradictum est, votum eundi Jerusalem complere cupientes, cum non parva
militum manu iter arripiunt: qui dum per vallem Camelae et Damasci viciniam,
nec non per Caesaream Philippi incederent, mirabile dictu per medios hostes,
qui circumquaque exploraturi discurrebant, liberi transierunt: erat autem
quadragesimalis diei tempus. Qui cum Jerusalem properassent, gaudia ibi
paschalia cum rege Gottifredo celebrarunt. Quo videlicet tempore Daybertus
Pisanorum episcopus vir in litteris potentissimus atque eloquentissimus; qui in
multis navibus Joppem aggressus fuerat, eodem Boamundo juvante, in
patriarchatum Jerusalem sublimatur. Arnulfus autem magnae indolis vir, quanquam
dignitatis hujus electione donatus [0579B] fuerat, tamen libentissime annuit,
sperans Christianitatem ibi magis in illo quam in se profuturam. Ordinantur ibi
quatuor episcopi, scilicet Roggerius Tharsi, Mamystae Bartholomeus, Bernardus
Artasii, Benedictus Edessae, qui cum Boamundo et Baldoyno in presbyteratus
officio positi venerant. Expleta itaque solemnitate paschali, Boamundus cum
tribus suis patribus revertitur, reddens singulis civitatibus praesules suos.
Baldoynus quoque cum suo archiepiscopo Benedicto Edessam, cujus ipse comitatum
tenebat, rediit.
|