CXLII.- Godefridi
regis obitus. [0580A]
Sequitur e
vestigio miserrimus casus, quo Jerusalem non minori luctu affligebatur. Nam Gottifredus, rex optimus et timens Deum, capto mox
Boamundo ex hac luce migravit. Erat enim jam annus unus evolutus ex quo regnare
coeperat, cum ad obitum pervenisset. Qui tamen antequam praesenti luce caruisset,
dum corporis infirmitate teneretur, ad se patriarcham Daybertum atque Arnulfum,
caeterosque accersiri jubet, quibus ille: «Ecce, inquit, viam universae terrae
ingredior. Modo ergo adhuc me vivente consilium inter vos habeatur, et quis
vice mei in Jerusalem
regnare debeat praevideatur.» At illi respondentes: «Nos, inquiunt, magis hoc
in tua providentia ponimus, et quem nobis ad hoc [0580B] ipsum elegeris, ei
procul dubio subdemur.» At ille: «Si, inquit, in mea dispositione statuitur, Balduinum fratrem
meum ad hoc culmen suscipiendum idoneum judico.» At illi Balduinum audientes,
continuo unanimiter consentiunt, laudant, eique jurejurando fidelitate firmata
subduntur; quoniam illum virum liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu
humilem, magnanimitate sublimem cognoverant. Haec quippe omnia natura ipsa, ut
ita dicamus, in eo manu propria exsculpserat. Erat enim ille, sicut superius
dictum est, in Rages quae et Edessa dicitur, dux constitutus ibique tunc
morabatur.
|