CXLIII.- Balduinus
succedit Godefrido in regno Jerosolymitano; Antiochiae sufficitur Tancredus,
qui Mamystam, Adanam et Tarsum sibi subjicit. [0580C]
Sed interim
sepulto ante Golgotha rege praescripto, mittitur Edessam nuntius, cujus accitu
Balduinus Jerosolymam veniat, germani sceptro successor creandus; idque magnae
dissensionis et belli flammam suscitasset: sed eadem qua Balduinus accersitus
necessitate, vocati ad regimen Antiochiae Tancredi abscessus litem praecidit.
Substituti ergo haeredes, Jerosolymis Balduinus, Tancredus Antiochiae, certatim
ad famam currunt; tum ne a seniorum virtute degeneret junior, tum alter
alterius invidia succensi. Praeterea Marchisidam urget suspecta dignitas, quod
magis hospes, quam princeps [0580D] ipse sibi videtur: unde tanto experrectiorem
esse eum oportuit, quo suspectior erat brevitas principatus sub Boamundi
reditum finem exspectans. His exercitus curis primo Balduinum a se exterminat,
qui inter Antiochenos potentior, jugum novum indignabatur. Is sub Boamundo
militiae principatum obtinuerat: sed jam erexerant ejus animos partim, ut fieri
solet, princeps novus, partim tradita sibi ad regendum Edessa. Quo expleto, mox
ad ampliandos fines animum Tancredus intendit, quos paulo ante, Boamundo
regnante, Graeci contraxerant. Igitur Mamystam, Adanam, Tharsum, brevi, sed
acri molimine debellat, secundoque suis legibus subjicit, praedecessoris
incuriae primitus elapsas.
|