IV.- Fluvium Bardal cum suis trajicit. Graecos
superat.
Tali populus ille beatus praesidio, feliciter ad
flumen quod Bardal dicitur, perducitur: ibi castrametati dies aliquot in mora
consumpserunt. Obsistebat eorum transitui fluvius rapax, et utraque ripa minis
plena hostilibus, plurimos terrebat: nam qui transeundo procederent his
Turcopolos a fronte; qui tardarent illis a tergo timendum esse videbatur. At
Tancredus ubi exercitum mussare videt, periculo vitam objicit; gurgitem
transit, paucis sequentibus: [0496B] his, inquam, coactis, ille ultroneus.
Metuebant coacti ne turmae tam exili hostilis incurreret multitudo. Tancredus
contra, ne dum transiret ad pugnam, terreret in fugam: sicque audacia victoriam
quidem pareret; verum altero victoriae pretio spoliis careret. In qua
sollicitudine flumine superato, in alterius votum utriusque timoris praesagia
cesserunt: nam insidiatoriae pluralitati paucitate oblata, visum est gentis
praedam venisse in pugnam, latebrarum ignaros, non praescios: prosilientes
igitur e latibulis sagittae, terribiliter figurant dum volant, nubem; dum cadunt,
grandinem; dum astant, segetem. Nondum ad Francos ventum erat, cum jam nullum
dimicandi latebat genus: non cursim, non rapide, non saltim; sed pedetentim
[0496C] obviabat, missa eminus tolerans spicula, dum eo usque processum esset,
ut caderent post terga. Quippe gentis illius pugnam congressu plurimo expertus,
quo facilius more vincendi erant cognoverat: ideoque animos per se effrenes,
per prudentiam refrenabat. Ut ergo cominus res geri potuit, patientiae moras
redimit copia subsecuta. Habenas laxant, calcaribus utuntur, lanceas vibrant,
incumbitur vibratis, peltae Graecorum fiducia incumbentibus non resistunt.
Porro sagittae hastis urgentibus, quorum prius tutela fuerant, in sarcinam
convertuntur: nam postquam ad enses ventum est, usus praeteriit sagittarum. Sic
Graeci tegmine destituti et jaculo, vulnera tantum excipiunt, nec reddunt.
[0496D] Miseri! quibus sine dubio et sine medio mortem aut fugam praesentem
omnia intentant! Miseri! sed sicut nullius misericordes, ita nulli miserabiles.
Sternitur plebs invalida, et docetur non ultra de Francorum raritate
praesumere: sed in uno centum formidare. Tancredus viam gladio aperit; et quot
aggreditur caedendos, tot praeterit caesos. Illum sequentibus facile qua se
vertisset, vestigia declarabant. Trunci semineces a dextra et laeva medio
cruoris alveo supplebant ripas. Nec passim vagandi licentia: sed per effusoris
semitam currere dabatur. Hinc effusor ipse, non qui effuderit; sed qui ediderit
sanguinem, apparebat: adeo suffectus, adeo cruentatus Tancredum diffitebatur in
colore, sed non diffitebatur in opere. Simili modo pubes socia fugando, [0497A]
caedendo, prosternendo, singuli pro suis viribus arva cruentabant.
|